Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 838.

BW, RggEbMz 17 Nr. 154

Datierung: 5. Januar 1007

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Der Gandersheimer Streit wird zugunsten Bernwards entschieden, welcher die Weihe der neuen Kirche vollzieht.

Vollregest:

Henricho regnante 6. ind. 5. 1007. rex natalem item Palithi celebravit. Epiphaniam vero Gandesheim venit, et odibilem dissensionem inter Willigisum archiepiscopum et Bernwardum antistitem de eadem ecclesia prudenti ingenio sapienter diremit. Domnus vero Bernwardus in praesentia regis et archiepiscopi ceterorumque regni primorum eandem ecclesiam dedicavit, et omnem ibidem episcopalem provisionem sine cujusquam interdictione potestative celebravit. Annal. Hildesheimenses. in: MGH SS 3. 93;

Deinde sapientissimus rex saepius interceptam Gandenesheimensis aecclesiae dedicationem in vigilia epiphaniae Domini indixit, quae tunc prima feria dominicae resurrectionis accidit; velationem etiam ancillarum Dei in ipsa die epiphaniarum. Venerabilis igitur episcopus Bernwardus Willegisum archiepiscopum et caeteros fratres in auxilium sui ad consecrationem praescriptae aecclesiae invitavit. Nec mora, adest sacra sollempnitas; consecrationis misteria ex praecepto domni Bernwardi episcopi disponuntur; fiunt omnia fraterna caritate, ita ut archiepiscopus in aspersione primum locum teneret, et cum illo episcopus Bernwardus. In aecclesia vero ipse, cujus parochia erat, misteria consecrationis fratribus dispensabat; primum namque gradum ille obtinebat. Expletis itaque Dei gratia omnibus fraterna caritate, rex cum archiepiscopo et caeteris ad populum progressus sic prosecutus est: Diuturnam, peccatis agentibus, controversiam, karissimi, hodie deponere et terminare debemus. Agnosco enim et scio, hanc aecclesiam et adiacentes villas ad Hildenesheimenses episcopos semper pertinere, et ab illis absque contradictione possessam esse.
Ad haec verba imperatoris Willegisus archiepiscopus tandem Dei pietate in se rediens, et quicquid proprio reatu vel aliorum instinctu in Deum et sanctam eius genitricem exercuisset, videlicet in iniusta invasione parrochiae Gandenesheim ad titulum sanctae Hildenesheimensis aecclesiae pertinentis, publice confitens, iuri et repetitioni eiusdem loci abrenunciavit, et in testimonium huius abrenunciationis ferulam episcopalem domno Bern wardo traditit dicens: "Frater karissime et coepiscope, abrenuncio iuri istius aecclesiae, et hanc pastoralem ferulam, quam manu gesto, tibi sub testimonio Christi et domini nostri regis et fratrum nostrorum trado in testimonium, ut post hoc neque ego neque ullus successor meus aliquam interpellationem vel repetitionem de hac re habere possit.
Sicque officium missae a Willegiso archiepiscopo cum consensu domni Bernwardi episcopi sollempniter peractum est... Archiepiscopus vero, hac lite sedata, praesulem nostrum omni honore et caritate ultro dilexit, et in nostro monasterio fraternitate honorifice acquisita, summam dilectionem et loco et fratribus providit. Thangmari Vita Bernwardi ep. in: MGH SS 4, 777;

Ipse [Bernwardus] etiam in Gandesheim, ut praenotatum est, a Willighiso aeo et etiam ab Aribone varia vexatione fatigatus, tandem iusticia dominante victoriam obtinuit, et novum monasterium ibidem in conspectu regis Heinrici et Willighisi aei anno incarnationis Domini 1007 et suae ordinationis 15 digne consecravit. Chron. Hildesh. in: MGH SS 7, 852;

Qua (dedicatione aecclesiae Gandesheimensis) expleta rex cum episcopis ad ianuam ubi tam clerus quam populus cum reliquiis expectabat progreditur; in quorum omnium praesentia metropolitanus Mogonciacus Willigisus hujusmodi verba publice proloquitur: Diuturnam peccatis agentibus controversiam, karissimi, hodie deponere et terminare debemus. Agnosco enim et scio, hanc aecclesiam et adiacentes villas ad Hildeneshemenses episcopos semper pertinere, et ab illis absque contradictione possessam esse. Unde, frater carissime et coepiscope, abrenuntio iuri istius aecclesiae, et hanc pastoralem ferulam quam manu gesto tibi sub testimonio Christi et domini nostri regis et fratrum nostrorum trado in testimonium, ut post hoc neque ego nec ullus successor meus aliquam interpellationem vel repeticionem de hac re habere possit. Sicque officium missae a Willigiso aeo cum consensu domini Bernwardi episcopi sollempniter peractum est. Wolfherii Vita Godehardi episc. vita prior. in: MGH SS 11. 185;

Ubi (ante fores ecclesiae Gandisheimensis) Willigisus aeus publico sermone aestimationis suae culpam professus, iuri et repetitioni eiusdem loci abrenunciavit, et in testimonium huius abrenuntiationis ferulam episcopalem domno Bernwardo coram clero et populo condonavit. Wolfherii Vita Godehardi episc. vita posterior. in: MGH SS 11. 205, 1007.

Bernwardus Hyldenesheimensis episcopus Gandenesheimense monasterium dedicat, et Willigisus archiepiscopus conflictum, quem hactenus contra Hildenesheimenses exercuit impudenter, ibi in praesentia imperatoris et episcoporum aliorumque principum finit, nostroque episcopo in suae abrenunciationis testimonium episcopalem ferulam tradidit, et usque apud nos retinetur. Ann. Altahens. maiores. in: MGH SS 20, 790. (Vergl. Ehrenfeuchter, Die Annalen v. Niederaltach. S. 7, 12, 33.)

Vergl. Hirsch, Jhrbb. d. deutsch. R. unter K. Heinrich II. Bd. II, 1 u. 2. Hier müssen wir noch einer freilich falschen Urkunde gedenken. 1013 Jan. 23. Werla. K. Heinrich II beurkundet die bei Gelegenheit der Einweihung der hergestellten Kirche in Gandersheim 6 idus [8] Jan. zwischen dem Erzbischof Willigistus al. Willigasus und dem Bischof Bernward zu Hildesheim vermittelte Einigkeit über ihre Ansprüche an jene Kirche, indem der Erzbischof mit Überreichung des bischöflichen Stabes an Bernward in längerer Rede auf sein Diözesanrecht verzichtet. Unter dieser Urkunde bescheinigt der Erzbischof Willigasus ausführlich mit 29 anderen Erzbischöfen, Bischöfen, Herzogen und Grafen, dass das Siegel jener Urkunde nur wegen des Alters abgefallen sei. Harenberg sagt: dummodo sit genuinum diploma. Stumpf, RK. nr. 1572; auch: (Hugo,) Bericht von dem Recht des Hauses Braunschw.-Lüneb. u. s. w. Beil. nr. 8. Vergl. Hirsch, a. a. o. S. 2 Note 2 u. S. 408 Note 2.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 17 Nr. 154, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11184 (Zugriff am 26.04.2024)