Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 574.

BW, RggEbMz 13 Nr. 006

Datierung: Zwischen 939 und 940

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Friedrich beteiligt sich zweitweise an den Aufständen gegen König Otto.

Vollregest:

Teilnahme Friedrichs an den Aufständen gegen König Otto. Dieser wurde von seinem Bruder Heinrich, der zahlreiche Bundesgenossen hatte, stark bekämpft. Deshalb schickte Otto den Erzbischof als Vermittler an den Frankenherzog Eberhard.

Summus pontifex missus est ad Evurhardum pro concordia et pace, cum esset earum rerum desiderantissimus, pacto mutuo suum interposuit iuramentum, et ideo ab eo non posse desinere fertur narrasse. Rex autem per pontificem officio suo congruentia dirigens responsa, nil ad se pertinere voluit, quicquid episcopus egisset sine suo imperio. Quare quia contra auctoritatem regi quasi praecellenti noluit subici, sed recessit ab eo, in Hammaburgensem urbem quasi in exilium destinavit, Rothardum vero episcopum novam Corbeiam direxit. In brevi vero utrisque clementer ignoscit, in sui gratiam suscipit, et honori pristino reddidit. Widukind, Res g. Sax. in: M. G. SS. III, 445.

Erzbischof Friedrich schloss sich jetzt den Feinden des Königs an, nach deren Vernichtung aber wandte er sich wieder zu diesem und erhielt nach gelinder Bestrafung seine Würde zurück. Cumque eodem [Breisach] pervenisset [rex], Frederici, qui cum eo tunc simul aderat, Mogontinae sedis aei, exhortatione episcoporum quamplurimi, defixis noctu per girum amissis tentoriis, coeperunt regem deserere clamque ad civitates proprias fugere, Friederico cum eodem subdole permanente. Liudprandi Antapodosis. in: M. G. SS. III, 324; Fridericus denique Mogonciacensis eclesiae archiepiscopus, cujus consilio episcoporum nonnulli regem dimiserant, ut quam occulte gestabat jam infidelitas cunctis pateret, decem ferme ante praenominatorum diebus interitum regem deseruit, ac Magonciam concitus venit; in qua nichil moratus, Metensem urbem adit. Disposuerat enim regis frater Heinricus, redeuntibus Heverardo atque Gisleberto, cum eodem Friderico isthic exercitum congregare, sicque regi in Alsatia degenti bellum maximum praeparare. Cumque illo pervenisset nominatus archiepiscopus , insperate et non oportune nuntii ei occurrunt, qui jam praelibatos principes morte intercedente non vivere dicunt. Quo audito, animo consternatus, quid faceret penitus ignorabat.

Rex interea Alsatiam deserens, Franciam occupabat. Cujus ob metum Magonciae cives redeuntem archiepiscopum intra urbis moenia non suscipiunt. Unde factum est, ut non multo post a regis fidelibus captus, et ante sui praesentiam adductus, custodiae sit in Saxonia traditus. In qua aliquandiu commoratus, miseratione regis dignitati est pristinae restitutus. Liudprandi Antapodosis liber V in M. G. SS. III, 326.

Zum Jahr 939:
Unde Fridericus, aeus Magontiensis, et Ruodhardus, episcopus Strazburgensis, fixis in obsidione tentoriis, et relictis copiarum quas detulerant sarcinis, nocte clam aufugerunt, et Mettensem urbern adeuntes, Gisalberto [Herzog von Lothringen] et Heinrico [Herzog von Franken] se occursuros, ut coniuraverant, speraverunt. Sed longe aliter eis contigit, quod eos spes inanissima delusit ... .

Nach der Niederlage der Feinde König Ottos statim siquidem totum regnum velut ex ipsis fidei visceribus, Deo propitio, ad regem convertitur, et extinctis hostibus, pax et concordia renovatur, Fridericus aeus ad Fuldam monasterium mittitur et Ruodhardus Strasburgenis Corbeiae monasterio destinatur.

Zum Jahr 940:
Et Fridericus episcopus a Fulda remittitur. Contin. Regin. in: M. G. SS. I, 618 u. 619.
Vergl. Landsteiner, K. Otto I i. Kampfe m. d. Herzogen. 38, 39, 43.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Körperschaften

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 13 Nr. 006, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/10843 (Zugriff am 29.04.2024)