Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1403.

BW, RggEbMz 25 Nr. 027

Datierung: Dezember 1112

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Adalbert wird in Langsdorf wegen seiner Konspiration gegen den Kaiser Heinrich V. von demselben gefangen genommen.

Vollregest:

Adelbertus designatus Moguntiae, capitura rege in Langesdorp (an der fränk. Saale), convictus conspirasse contra eum. Ann. Corb. in: MGH SS 3, 7. u. Jaffé, Mon. Corb. 42;

Domnus Adelbertus Mogontie episcopus, summus et famosissimus cancellarius ab imperatore captus est. Ann. St. Michaelis Babenb. in: MGH SS 5, 9;

Inter quos et predictus Adelbertus designatus Mogontiae pontifex, qui per omnia secundus a rege semper fuerat, sine cujus consilio nichil facere solebat, adversus imperatorem ‒ quod vix quisquam crederet ‒ conspirare cum quibusdam principibus infamatur, reque cognita, custodiae ab illo traditur. Ekkehardi Chron. in: MGH SS 6, 246;

Etenim quia superioribus annis Albertum cancellarium et alios quosdam regni principes insidiose ceperat et sine audientia et judicio custodiae mancipaverat, aliis similia tementibus suspectus erat. Anselmus Gemblac. in: MGH SS 6, 376;

Unde factum est, ut cum idem Adalbertus, cuius supra memini, Mogontiensium jam novus electus, ob illatas regi molestias a rege captus et in carcerem retrusus, non inde prius exire potuisset, quam iste, Bruno inquam, fidem faciendo, numquam illum regi nociturum, pro ipso se obsidem regiae custodiae dedit. Gesta Trever. in: MGH SS 8, 193;

Adelbertus dudum Mogontinis constitutus episcopus, regiae custodiae mancipatur. Ann. Patherbr. ed. Scheffer-Boichorst, 126. Vergl. auch S. 9 u. 19. (Ann. Hildesh. in: MGH SS 3, 13 u. Ann. Col. in: MGH SS 17, 749.)

Quem tamen post reditum rex captivatum et in carcere positum diversis tormentis et incredibili famis inedia afflixit, ipsumque de amicissimo inimicissimum ac regni sui pestiferum hostem divino iudicio usque ad vitae terminum sensit. Ottonis Frising. Chron. Lib. VII. in: MGH SS 20, 255;

Adelbertus Maguntinus archiepiscopus capitur ab imperatore et custodie mancipatur. Ann. Rosenveld. in: MGH SS 16, 103;

Currit hec fama per orbem universum, omnesque quos novarum rerum cupido trahebat, accepta quacunque occasione, rebellionis aggressi sunt molimina. Inter quos precipuus erat famosus ille Adalbertus, Mogontinus episcopus, sociatis sibi quam pluribus, maxime vero Saxonum principibus, quos ad defectionem partim necessitas, partim etiam rebellionum vetus consuetudo illexerat. Siquidem preter nova bella, que tunc parabantur, cum fortissimo viro seniore Heinrico novies olim conflixerant. Sed quid multis inmoror? Sentiens imperator, omnem jam Saxoniam a se deficere et conspirationum virus latius serpere, primo omnium ipsum auctorem rebellionis Mogontinum cepit episcopum. Helmoldi Chron. in: MGH SS 21, 43;

His temporibus rebellabat regi Mogontiensis electus Adilbertus, cuius consilio et auxilio, ut tunc ferebatur, omnia illa mala egerat, quae Romae perpetraverat; sed nunc eum regno privare conabatur, quasi pro vindicta apostolici, sed verius pro ambitione magis quam justitia. Quem imperator captum in carcerem posuit et multis diebus acerrime afflixit Ad ultimum ad petitionem Mogontiensium relaxatus et imperatori roconciliatus post breve iterum scintillam emisit, qua totum regnum inflammavit. Chronik v. Petershausen. in: Mone, Quellensammlungm I, 150 u. (Casus monast. Petrishus.) in: MGH SS 20, 659;

Adhelbertus Moguntine sedis aeus, qui per omnia secundus a rege semper fuerat, dictus est adversus imperatorem pariter conspirasse, unde ab eodem imperatore captivatus est et custodie traditus. Gesta episc. Halberstad. in: MGH SS 23, 103;

In medio etenim mee prosperitatis cursu, Heinricus quintus, ut nostis, imperator, post multa beneficia, non nisi propter Romane ecclesie obedientiam, carceris etiam mihi captivo tenebris intulit et latibula ... Denique post multas tribulationes contritos corde visitans ex alto Deus corda fidelium Moguntine metropolis ad hoc permovit, ut suum liberare conarentur captivum. Adelbert's privileg für die Mainzer. in: Guden, C. d. I, 118.

Die wichtigste Quelle über die Gefangennahme Adalberts und von hoher Bedeutung für dessen Geschichte überhaupt ist ein Manifest König Heinrichs V. Dasselbe befindet sich in der Bibliothek des Vatikans als Cod. MS. Pal. 217 und ward zuerst von Raumer, G. d. Hohenstaufen. (I, 176 der dritten Aufl.) benutzt. Ediert wurde es zuerst von Böhmer in: Neue Mittheilungen des Thür.-Sächs. Ver. f. vaterl. Alterthum. VII, 2 Heft, S. 96‒100. Neuerdings gab es Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 1212 nach der Handschrift heraus und wir halten einen Abdruck desselben auch an dieses Stelle für gerechtfertigt.
Longa et inaudita quamdiu confracti molestia, Jude quociens pacis osculo venundatio traditiove domestica omnium, quorum in corde cor, corda moveat; quorum deus Deus est, divine censura pietatis flectat; ipsa super infidelitate diabolica tanta, si qua fidelis anima, pie obstupescat. Scimus, quoniam in aliquas descendere querelas imperialis nostra non sinit dignitas: verum, que crudeliter patimur et passi sumus, eloqui tandem crudelis et inopinata compellit iniquitas. Adelbertum cancellarium nostrum, quam de humili sublimem, quam de inope locupletem, qualem et quantum de paupere principem fecerim, non alicui incognitum personarum, sed ipse totus in me clamat orbis terrarum. Maxima siquidem circa illum nostra familiaris familiaritas universum sibi subjecit regnum, preter quod nomen et imperii nostri sola et singularis denegavit dignitas. Totum cum illo, nil sine illo disposuimus; secretorum regni conscius, nullius consilii inscius; totam sibi curiam, omnem subjecimus miliciam; non modo nobis secundum, verum dimidium animi nostri fecimus. Ut autem fidei sue vigor et mutue dilectionis commercia incrementis dignitatum accederent affectiorque affectus in nos et amor suus accresceret, metropolim majorem regni, potentissimam opum, copia precinctam militum, Mogontinam sedem caritate sibi constravimus et multo multorum rancore tamen intronizavimus. Ille vero, tanta gloria se tam gloriose super se exaltatum videns, dignitati nostre statim invidens parem non patitur. Dominus quasi regni extollitur; ineffabilibus divitiarum acervis suffocatus, maxima militum et armorum copia conglobatus, hominem exuit, fidem proicit, humanarum limites rerum excedit; nec Deum nec hominem reverens, religione viciata divinas ruit in leges; discordie et cujuscunque mali letale virus propinat, quod in exitium vite nostre et regni fideliumque nostrorum necem evomat. Qui vero tam malum propinavit errorem, filius Belyal pace disturbata, unitate ecclesie discussa sacramenta, quibus se multociens coram fidelibus nostris devinxit, velut verba violat; castra nostra fidei sue commendata, quedam non concessa sibi usurpat; hereditatem patrum nostrorum, terras ecclesiarum, possessiones regni, immo cuncta regalia transrenina, episcopatus, abbatias sibi vendicat; Conventiculis et conjurationibus omnium, quos vel pecunia vel arte corrumpere potest, manus in nos nostramque perniciem armat; in ipsum imperii nomen intendere non formidat. Preterea, dum infirmitate valida Wormacie prerepti essemus, in ipso vite nostre articulo loricata manu crucem et lanceam nobis insidiose temptat preripere; episcopum ibidem clerus et populus, me summotenus valente, cogitur eligere, ut sic Conventiculis factis in mortem meam irruerent. Videns autem, quia Deo non annuente nec sic profecit, filium sororis mee, ducem Fridericum, omni dolo ingenii circumvenire molitur, quatenus in nos assurgere et sue se velit machinationi consociare. Hac quia cassatus non bene procedit via, alia captat insidiarum ingenia. Loudewico et Wicberto audendi in nos ansam prebet et semina discordie totam, qua potest, per Saxoniam seminat. Nec tanti mali sufficit traditio. Contra sanctiones divinas, contra jura legum, contra apostolica tradita nobis et sub anathemate confirmata precepta decretorum Viennensi Burgundo scisma suadet, totam bene Longobardiam tali nisu aggreditur. Traditiones periuria, maleficia illius singula referre audiendi quidem et cordi humano inhumanum, verum pleraque sunt aperta et nota, que nulli credimus incognita. Tandem cum nullum finem nec modum tantis malis poneret, sed traditioni traditionem apponeret, consilio fidelium nostrorum, quibus vita nostra et fides cordi est, quia res pro vita agitur, tam maligne machinationi nos opponere hortamur. Vocatus ad curiam, nusquam venire preter Wormaciam remandat. Qua tandem armatorum copiosa manu veniens, tocius pene civitatis cives in nos armaverat, qui iam pridem in necem meam conspiraverant. Tamen periculo periculose me cum paucis opponens, ipsum ad nos domestice vocavi. Ipse vero, tanta multitudine militum conglobatus, totam curiam nostram latenter armatis vallavit, ita ut nullum insidie et conspirationes in nos laterent. Quod tamen, licet non equo animo, dissimulans, solum, quod preripuerat nobis et ecclesie Spirensi, castrum cum episcopis et aliis principibus requisivi. Ut verba ipsius refferam: Nec castrum, inquit, me vivente reddam, nec gratis serviam; et vos et vestra, si quoquomodo carere possem, omnino respuerem. Hac indignatione, hoc morbo animi semotus, a nobis Mogonciam rediturus recedit; venire tamen nobiscum proximo itinere in Saxoniam promittit. Nuda ergo et aperta traditio eque nobis et omnibus innotuit. Jam nec clam modus conspirationis, sed apperte locus Erphesfurt indicitur nostre traditionis et mortis. Ad quod tam nefandum tamque inauditum nefas coniurati nominatim et, quicquid poterant, erroris satellites vocantur. Eodem autem itinere licet veniret, conscius sibi tante malignitatis, vocatus venire ad nos rennuit. Forte tamen, dum preterire nos vellet, accidit, ignarus nostri ut in via nos offenderet nullaque salva occasione transire posset. Locuturus quasi nobis ingreditur. Ego mansueta velut pridem peticione castrum beate Marie, quod vi tenebat, repetii. Eo vero affirmante, se vivente nunquam redditurum, cetera sibi commissa castra commotus non modice requisivi, nec eum detentum dimitterem, nisi nostra vellet nollet rehaberem. Divina benedicta potentia, que superborum et sublimium colla calcat, que superbis resistit, istum quoque tam nefande malignitatis scelere deprehensum et convictum tradidit.

Über die Zeit und den Ort der Verhaftung vergl. Schall, S. 6, Note 2; Huperz, 43, Note 9; Gause, 13 flgde. namentlich 19 u. 20, bestreitet mit Recht die Abführung nach Trifels; Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 816 u. 1157, wo auch die Abführung nach Trifels als ein Irrtum hingestellt wird; Knochenhauer, G. Thüringens zur Zt. d. erst. landgräfl. Hauses. 69; Kolbe, 46‒48 flgde; v. Schenk im Correspondenzbl. d. deutschen Geschichtsver. 1874 Nr. 8. S. 62 weist nach, dass Langsdorf in der Wetterau der Ort der Gefangennahme ist. Waitz, Verfassungsgeschichte. VI, 474 Note 2 u. 478. Eine Urkunde der Tochter der hl. Elisabeth, der Landgräfin Sophia von Thüringen, und des Sohnes derselben vo, Jahr 1263 (s. unten bei Erzbischof Werner) ist datiert in campo apud Langesdorf. Guden, C. d. I, 704. 27 Ausklappe

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 25 Nr. 027, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/12355 (Zugriff am 27.04.2024)