Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1254.

BW, RggEbMz 23 Nr. 006

Datierung: April 1085

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Wezilo wird auf der Synode in Quedlinburg mit dem Anathem belegt.

Vollregest:

In eadem sinodo [Quedlinburg] ordinatio Wecilonis Mogontini invasoris, et Sigefridi Aug. et Norperti Cur. imo omnes ordinationes et consecrationes excommunicatorum penitus irritae iudicatae sunt, juxta decreta sanctorum patrum Innocentii, Leonis primi, Pelagii, atque eius successoris Gregorii primi. Item secta praedicti Wecilonis eiusque sociorum sub anathemate damnata est, quae asserit, seculares rebus suis expoliatos aeclesiastico non subiacere iudicio, nec excommunicari posse pro suis excessibus; quaeque excommunicatos absque reconciliatione recipi posse contendit... In fine autem sinodi sententia anathematis cum ardentibus candelis promulgata est in Gibertum heresiarchen, sedis apostolicae pervasorem, et in apostatas sancti Petri, Ugonem Album, Johannem Portuensem exepiscopum, Petrum excancellarium. Item in Leomarum Bremensem, Utonem Hildinesheimensem, Ottonem Constantiensem, Burchardum Basilensem, Houzemannum Spirensem exepiscopos. Item in Wecilonem Mogontinum pervasorem, Sigefredum Augustensem, Nortbertum Curiensem; in hos, inquam, et in omnes eorum complices inevitabilis sententia anathematis promulgata est. Bernoldi Chron. in: MGH SS 5, 442 u. 443;

Notum est, quod eandem sententiam adversarii imperatoris tanto insequebantur zelo, ut, habito postmodum in Quetilingoburg concilio ubi Otto episcopus Ostiensis interfuit legatus Hiltibrandi papae, ipsam nimium ventilantes heresim Wecilonis ipsumque heresiarchum appellarent, contra fidem scilicet illum dogmatizasse, quod, quamdiu quis suis spoliatus sit rebus, divinis non subiaceat legibus. Ekkehardi Chron. univ. in: MGH SS 6, 206;

Synodus Chutelnburch tempore Gregorii VI habita est, cui prefuit Otto archiepiscopus Ostiensis, contra Guezelonem Moguntinum, dicentem quemlibet rebus suis exspoliatum, quicquid interim peccaverit inpune habiturum, cum ad synodum nec possit vocari, nec lege canonica iudicari. Auct. Zwetlense. in: MGH SS 9 539;

Sed adversae partis episcopi cupientes hanc indictam synodum praeoccupare, aut praevertere, convenerunt infra hebdomadam Paschae in castello quodam Saxoniae Quidilingeburg nomine, nbi locus est congregationis foeminarum deo servientium sub canonica institutione. Et ut conspiratio eorum plus valeret, et deciperet columbae simplicitatem, quam serpentis astutia non temerasset: adduxerant quendam sub specie legati sedis apostolicae, qui dictus est Otto episcopus Ostiensis ecclesiae, quum jam Clemens papa praesideret Romanae ecclesiae. Intererat etiam huic Conventui rex Saxonum Herimannus, cui ne apud suos quidem tribuebatur honor regius, a quo nunc et illius synodi coepit tractatus. Walram Naumburg. De unitate eccl. conserv. in: Freher, SS. Rer. Germ. ed Struve, I, 290.

Vergl. Laubert, Vitae Urbani papae particula prima. 10; Stenzel, Fränk. Kaiser. I, 520; Gfrörer, Gregor VII. Bd VII, 888 flgde.; Hefele-Hergenröther, Conc. G. V, 162; Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 593 u. 1128; Grandidier, Oeuvres hist. inéd.I, 141.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 23 Nr. 006, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11603 (Zugriff am 12.05.2024)