Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1210.

BW, RggEbMz 22 Nr. 126

Datierung: 14. bis 22. Februar 1076

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Siegfried I. wird auf der Fastensynode mit vielen andern Bischöfen von seinem Amt suspendiert und vom Abendmahl ausgeschlossen, während König Heinrich exkommuniziert wird.

Vollregest:

Der Synodalact beginnt: Anno ab incarnatione Domini millesimo septuagesimo quinto, indictione 14, celebravit ipse domnus Gregorius papa Rome synodum in ecclesia domini Salvatoris, quae Constantiniana dicitur; ubi interfuit episcoporum et abbatum atque diversi ordinis clericorum et laicorum copia. In qua, inter caetera decreta quae ibi gesta sunt, excommunicavit Sigefredum Moguntinum archiepiscopum in hunc modum: Sigefredum Moguntinum archiepiscopum, qui conatus est episcopos atque abbates regni Teutonicorum a sancta Romana ecclesia, videlicet spirituali matre sua, scindere, iudicio sancti Spiritus et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omni episcopali officio suspendimus et a communione corporis et sanguinis Domini separamus, nisi forte mortis periculum superveniat; ita tamen, ut poenitentia ductus resipiscat. Caeteros vero, qui sua sponte eius scismati consentiendo subscripserunt et in ea iniquitate perdurare volunt, similiter ab omni episcopali officio suspendimus. Illos vero, qui non sponte consenserunt, usque ad festivitatem sancti Petri sufferimus, eo quidem respectu, ut, si infra istum terminum idoneam aut per se aut per nuncios suos satisfactionem praesentiae nostrae non obtulerint, episcopali deinceps officio priventur. Mansi XX, 467; Jaffé, Mon. Greg. 222;

... Papa nihil permotus atrocitate nuncii, postera die, cum clerus et populus ad sinodum frequens confluxisset, in auribus omnium litteras recitari fecit, et sic cunctis qui convenerant episcopis id fieri decernentibus, regem excommunicavit, et cum eo aeum Mog. Sigefridum etc. Lamberti Ann. in: MGH SS 5, 243;

... Ea quae modo gesta sunt in Romana synodo, quoniam ut tibi referrem mandasti, referam. Legati filii mei regis venerunt in synodum, et coram omnibus dixerunt apostolico ex parte filii mei, ut surgeret et dimitteret sedem apostolicam, quam non canonice, sed rapina adeptus esset. Qui statim a Romanis capti sunt. Similiter archiepiscopi, Mogontinus omnesque episcopi illius partis, miserunt per eosdem legatos litteras, se deinceps nullam obedientiam exibituros apostolico; hoc idem Langobardorum episcopi iure iurando decreverunt. Quare dominus papa omnes qui sponte consenserunt, officio et communione privavit, eisque qui coacti assensum praebuerunt, usque ad festivitatem sancti Petri inducias dedit; filium vero meum regem ob haec et quia excommunicatis communicat, et quia de sceleribus suis penitentiam agere recusat, regia dignitate privavit et anathematis gladio percussit, omnesque qui sibi iuraverant iuramento absolvit. Brief der Königin Agnes an den Bischof Altmann von Passau. in Hugonis Chronicon. in: MGH SS 8, 435.

Vergl. Jaffé, Reg. Pont., Rom. S. 420; Gfrörer, Gregor VII. Bd VII, 512; Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 350 flgde; Baxmann, Die Politik der Päpste II, 388; Delbrück, Ueber d. Glaubwürdigk. Lamberts v. Hersfeld. 51.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 22 Nr. 126, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11558 (Zugriff am 12.05.2024)