Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1209.

BW, RggEbMz 22 Nr. 125

Datierung: 24. Januar 1076

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Synode in Worms.

Vollregest:

Rex statuta die [dominica septuagesimae] venit Wormatiam; venerunt etiam epi scopi et abbates amplissimo numero. Der kurz vorher abgesetzte Kardinal Hugo Candidus erschien in der Versammlung und trug eine Art »Tragödie« von den Lastern und Sünden des Papstes vor. Huius auctoritatem, tamquam divinitus sibi destinatam, gratissime amplexati et promptissime secuti, sententiam promulgarunt, quod papa esse non possit, nec ullam iuxta privilegium Romanae sedis ligandi aut solvendi potestatem habeat vel aliquando habuerit, qui tantis vitam probris ac criminibus commaculaverit... Igitur ex nomine omnium qui convenerant episcoporum et abbatum plenae contumeliarum litterae Romam destinantur, quibus denuncietur Romano pontifici, ut pontificatu, quem contra ecclesiasticas leges usurpasset, sese abdicet, sciatque, post eam diem quicquid agat, iubeat, decernat, irritum haberi. Lamb. Ann. in: MGH SS 5, 242.

Die Namen der an der Synode teilnehmenden Bischöfe werden in dem an den Papst (Hildebrando fratri) abgeschickten Synodalschreiben aufgeführt und zwar nimmt Siegfried die erste Stelle ein. Dieser wird als Verfasser jener Sentenz von Paulus Bernriedensis bezeichnet, welcher sagt: ... Inter quos Moguntinus fuit archiepiscopus et reliqui, qui sub ipso degebant suffraganei. Facta vero tali Conventione, statuerunt, ut imperialis constitutio cunctos in suo regno manentes episcopos, cursoribus ubique missis, ante suam praesentiam iuberet assistere et, coadunatis omnibus, anathemati, quod Moguntinus haereticus contra beati Petri Vicarium immo in Dominum et Apostolum eius componeret, subscriberent. Watterich, Vitae pont. Rom. I, 510. Dasselbe finden wir angedeutet in Donizonis Vita Mathildis. in: MGH SS 12, 377:

Rex mox hac illac discurrere caepit ad ista,
Plures perversos coadunans tempore certo,
Cum quibus adversum patrem loquitur reverendum.
Moguntinus ibi (Worms) fuit archiepiscopus; ipsi
Judicium totum tribuit rex flagitiosus. -
Audax antistes Moguntinus nimis ille
Non Christum timuit, papam quando maledixit.
Cuncti subscribunt, magis ipsi se maledicunt.

Der Erzbischof Gebhard von Salzburg sagt in seinem Brief an Bischof Hermann von Metz: Cum enim primum ad initiandam hanc rem Wormatiae confluxissent, ubi omnis, quam patimur, calamitas exordium sumpsit, nullam adhuc dominus papa excommunicationis vel anathematis sententiam destinavit, sed ipsi primitiae discordiarum, ipso ignorante et nihil minus putante, praelationi suae, superba et repentina temeritate, abrenuntiaverunt ... Conventus enim ille, de quo dicimus, inter nativitatem dominicam et sequentem quadragesimam constitutus est, ita distantibus spaciis, ut quaecunque gererentur, Romam synodi tempore differri possent, u. schließt dann denselben: Dicant ergo hujus legationis compositores, qui Conventui Wormatiae habito intererant; ubi gratis a se jugum disciplinae projecerunt, ubi sanctae obedientiae libellum repudii conscripserunt, ubi novam hanc mundo legem condiderunt, ut servus principis summo pontifici cathedram episcopalem interdicendi jus habeat. Dicant ergo dicant, etsi non nobis, tamen ecclesie juste adversus eos proclamanti. Respondeant, quibus praecedentibus causis talia ex debito recompensarint? Si autem competentem rationem reddere non possunt, fateantur, necesse est, imo quia non possunt, novae se confusionis auctores, antiquae pacis autem, et quietis perturbatores, legum divinarum et humanarum destructores, sed utinam fateri mallent quam tueri, quod perperam admissum est, et fatendo potius corrigere quam defendendo multiplicare. Haec faciat Deus et haec addat, ut quandoquidem coeptis suis omnia confusa respondere conspicuunt, tandem ad cor redeuntes non adjiciant, ut similem principio finem faciant. Gresteri Opp. VI, 444 u. 445.

Das Synodalschreiben führt aus, dass Hildebrand auf unrechtmäßige Weise den päpstlichen Stuhl erstiegen und dass er durch Missbrauch seiner hohen Stellung die ganze Kirche in Brand versetze. Zum Schluss heisst es: Quia ergo introitus tuus tantis periuriis est initiatus; et ecclesia Dei tam gravi tempestate per abusionem novitatum tuarum periclitatur; et vitam conversationemque tuam tam multiplici infamia dehonestasti, obedientiam, quam tibi nullam promisimus, nec de caetero ullam servaturos esse, renuntiamus; et quia nemo nostrum, ut tu publice declamabas, tibi hactenus fuit episcopus, tu quoque nulli nostrum amodo eris apostolicus. MGH LL 2, 44, 45; Watterich, Vitae Pontif. I, 373; Jaffé, Mon. Bamb. 103.

Vergl. Hefele-Hergenröther, Conc. G. V, 59 u. Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 343 flgde u. 1096; Baxmann, Die Politik der Päpste II, 386; Thijen, Benno II v. Osnabrück. 121.

Das Synodalschreiben ward nebst zwei Briefen König Heinrichs an den Papst geschickt. Das eine der Schreiben schließt: ... atque ut a sede Urbis, cuius mihi patriciatus, Deo tribuente et iurato Romanorum assensu debetur, ut descendas, edico. das andere: Ego enim Heinricus rex Dei gratia, cum omnibus episcopis nostris tibi dicimus: Descende, descende.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 22 Nr. 125, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11557 (Zugriff am 13.05.2024)