Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1182.

BW, RggEbMz 22 Nr. 098

Datierung: April bis Mai 1074

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Siegfried I. ist anwesend, als König Heinrich das Bekenntniss seiner Schuld päpstlichen Gesandten gegenüber erneuerte und Besserung gelobte. Die Absicht der Legaten, ein deutsches Nationalconcil zu halten, scheiterte an dem Widerstand der Bischöfe.

Vollregest:

Rex, celebrata in Babenberg paschali solemnitate, in Nourenberg perrexit obviam legatis apostolicae sedis. Erant autem hi: mater eius imperatrix, episcopus Ostiensis, episcopus Praenestinus, episcopus Curiensis, episcopus Cumensis, missi a Romano pontifice, componere, si possent, multo iam tempore vacillantem statum Galliarum. Nec tamen cum rege sermonem communicare saepius rogati consenserunt, donec secundum ecclesiasticas leges poenitentiam professus, per iudicium eorum anathemate absolveretur, pro eo quod propter venditas ecclesiasticas dignitates simoniacae hereseos insimulatus fuisset apud sedem apostolicam. Itaque petierunt verbis Romani pontificis, ut sinodum tenere intra Gallias pace episcoporum sinerentur. Vehementer hoc abnuerunt omnes episcopi tamquam inusitatum longeque a suis rationibus alienum, nec se huius auctoritatis privilegium ulli alii praeterquam ipsi Romano pontifici umquam delaturos affirmabant. Lamberti Ann. in: MGH SS 5, 215. u. Watterich, Vitae pont. Rom. I, 362;

Rex pascha apud Babenberg egit. Inde ad Nuorinberg ad matrem et ad caeteros apostolicae sedis legatos perveniens, reum in eorum manus se, praesentibus episcopis Mogontino et Bremensi cum aliis multis, sub correctionis sponsione commisit, suumque auxilium domno apostolico ad deponendos symoniacos firmissime promisit. Bertholdi Ann. in: MGH SS 5, 277;

Unde de predicta synodo legati papae missi ad Heinricum regem Romanorum, id est duo episcopi cum regina, regis eiusdem matre, ut et universali synodo coram rege, communi omnium episcoporum interdictu, feminas separarent a clericis, et maxime a presbiteris; noluerunt esse in pascha cum rege in civitate Bamberg, nec cibum vel societatem Hermanni eiusdem civitatis episcopi, qui olim comparavit episcopatum et servivit regi in hoc pascha, haberent. Mariani Scotti Chron. in: MGH SS 5, 561;

Dehinc rogatus (Gregor VII.), ut sinodum mediaret, episcopos facietenus congregavit; mente detrectans, ullo modo concilium in suo regno celebrari. Quod rei subsequens probavit eventus. Nam per Lemarum Bremensem aeum, virum eloquentissimum et liberalibus studiis adprime eruditum, concilium interruptum est. Is enim dicebat: ex antiquis privilegiis Maguntino concessum esse episcopo, in Germaniae partibus vicem habere Romani pontificis, ideoque non licere Romanis legatis, sinodum in ejus legatione celebrare. Bonithonis Lib. ad amicum. in: Watterich, Vitae Pontif Rom. I, 310 u. Jaffé, Mon. Greg. 658.

In einem Erlass Gregors an die geistlichen und weltlichen Großen Deutschlands (1076 erste hälfte) sagt er: Praeterea misimus ad eum tres reli giosos viros, suos utique fideles, per quos eum secreto monuimus, ut poenitentiam ageret de sceleribus suis, quae quidem horrenda dicta sunt, pluribus autem nota et in multis partibus divulgata; propter quae eum non excommunicari solum usque ad condignam satisfactionem, sed ab omni honore regni absque spe recuperationis debere destitui, divinarum et humanarum legum testatur auctoritas. Bruno de bello Sax. in: MGH SS 5, 355.

Vergl. Giesebrecht, Kaisergeschichte III, 1088; Hefele, Concilieng. Hefele-Hergenröther, Conc. G. Ausklappe

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 22 Nr. 098, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11528 (Zugriff am 20.05.2024)