Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 971.

BW, RggEbMz 19 Nr. 074

Datierung: Juni 1030

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Aribo gibt seine Ansprüche auf Gandersheim auf, indem er sein Unrecht bekennt und beständiges Stillschweigen gelobt.

Vollregest:

Hoc anno domnus Godehardus episcopus et Aribo metropolitanus Mogontiae inter se invicem super Gandeshem recontiliati sunt. Nam ipse metropolitanus patrem Godehardum secreto convenit, seque super eadem parrochia errasse confitendo nuntiavit, et omnem fraternam satisfactionem, set et de praeterita lite perpetuam taciturnitatem sub vero Christi et ecclesiae testimonio promisit; sibi priora errata per Deum remitti suppliciter petiit. Istud ergo hic ideo veraciter inscribitur, quia ipso domino Godehardo sepius idem in suo sermone publice protestante verum esse comprobatur. Annal. Hildesh. in: MGH SS 3, 97;

Subsequenti autem anno, imperatore estivo tempore Mersburg placitum habente, eo et Mogontinus praesul (Aribo) et noster convenerunt, seque primo Conventus sui die devote invicem salutaverunt. Quadam vero die diluculo ipse metropolitanus cubiculum nostri senioris inprovisus ingrediebatur, et semotis omnibus solus cum solo diutissime colloquebatur, et ut ipse noster fidelibus suis ipso superstite asseruit, se in Gandeshemensis parrochiae repeticione pro parte ignoranter errasse, pro parte malignanter fatebatur peccasse, sibique hoc indulgeri deposcens, se sanctae Mariae ipsique episcopo digna penitentia semper satisfacturum, et super talibus sub testimonio Christi et ecclesiae promisit perpetuo taciturum. Wolfherii Vita Godehardi prior. in: MGH SS 11, 194;

Proximo quoque anno imperator Mersiburg pentecosten celebravit; ubi praedictus Aribo aeus et senior noster Godehardus inter se invicem super diuturna eorum disceptatione reconciliati sunt. (Das Folgende ganz aus Ann. Hildesh.) Wolfherii Vita Godehardi posterior. in: MGH SS 11, 209.

Vergl. Giesebrecht, Kaisergeschichte II, 299. (3 aufl.); Gfrörer, Gregor VII. Bd VI, 257 u. 258; Steindorff, Jhrbb. d. d. R. unter K. Heinrich III. Bd I, 382.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 19 Nr. 074, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11317 (Zugriff am 12.05.2024)