Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1118.

BW, RggEbMz 22 Nr. 034

Datierung: Januar 1066

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Auf der Fürstenversammlung in Trebur verlangt Erzbischof Siegfried I. die Entfernung Adalberts von Bremen aus der Reichsregierung..

Vollregest:

Adelbertus Bremensis episcopus insuper duas abbacias Corbeiam et Laurissam sibi vendicavit. Milites autem Laurissamensis abbatis illud egre ferentes, ad resistendum edificabant munitiones, ponentes in illis custodias. Similiter episcopus Mogontiae Sigifridus, ceterique episcopi, duces et principes, omnesque sectatores iusticiae conspirantes apud Triburiam hortati sunt regem, ut quecunque consilio episcopi acta fuissent irrita faceret, et ab eo cessaret; quod episcopum non latuit; nam nocte nemine persequente aufugit. Sic per gratiam Dei sacer ille locus sancti Nazarii cum ceteris locis eque legis salvatus est. Annal. Weissemburg. in: MGH SS 3, 71;

Sed non ultra laturi injuriam videbantur principes regni. Archiepiscopi Mogontinus et Coloniensis cum ceteris, quibus curae erat res publica, crebra Conventicula faciebant, atque omnes in commune quid facto opus esset, consulere rogitabant. Dein jam adulta conspiratione, diem generalis colloquii omnibus indixere regni principibus, ut Triburiam convenientes, Premensem archiepiscopum, communem omnium hostem, communibus omnes studiis obpugnarent, regique denunciarent, aut regno ei cedendum esse, aut familiaritate et amicitia Premensis archiepiscopi defungendum. Lamberti Annal. in: MGH SS 5, 172;

Cuius delicti conscientia cum fere omnes episcopi et principes regni tangerentur, unanimi odio conspirabant, ut ille [solus] periret, ne ceteri periclitarentur. Igitur omnes [simul] ad Triburiam congregati, cum rex adesset praesens, archiepiscopum nostrum quasi magum et seductorem a curia depulerunt. Adeo manus eius contra omnes, manusque omnium contra illum, ut controversiae finis pervenerit usque ad sanguinem. M. Adami Gesta Hammaburg. eccl. pontif. Lib. III. in: MGH SS 7, 353;

Episcopus autem, rege Triburim reducto, castri nitebatur obsidionem, estimans si eo vi potiretur, omnia sibi ex sententia cedere. Quod dum opinato tardius procederet, conspirantibus in eum principum odiis, quae sibi et fastu superbiae et rapaci ingluvie consciverat, insidiis undique conclusus, regio vix septus munimine nocturna fuga turpiter elapsus est, atque ita consilium Achithofel infatuatum est. Mediante igitur Sigefrido Magontiensi et Annone Coloniensi archiepiscopis, Rudolfo quoque et Godefrido ducibus ceterisque regni primatibus, fugato communi omnium hoste, plurima quae in regno erant sub rege puero perperam gesta correxerunt etc. Chron. Lauresham. in: MGH SS 21, 415.

Lorsch erhält seine Freiheit und Immunität wieder und Siegfried wird dann mit jenen Männern gefeiert, welche sich große Verdienste um das Kloster erworben haben. His adiunguntur principes clarissimi, vere beati pacifici et filii Dei, stellae matutinae in medio nebulae et columnae lucis, scilicet Sigefridus Magontiensis et Anno Coloniensis archiepiscopi, nec non Ruodolfus et Godefridus duces illustrissimi. Qui zelo iustitiae regali se insolentiae vel potius inclementiae pro Laureshamensi ecclesia obponentes in tempore iracundie facti sunt reconciliatio, rectos decet collaudatio. Chron. Lauresh. in: MGH SS 21, 417.

Vergl. Floto, K. Heinrich IV. Bd I, 311; Falk, G. d. Kl. Lorsch 65 flgde.; Grund, Die Wahl Rudolfs von Rheinfelden zum Gegenkönig 15.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 22 Nr. 034, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11464 (Zugriff am 20.05.2024)