Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1687.

BW, RggEbMz 26 Nr. 001

Datierung: 17. bis 24. April 1138

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text

Inhalt

Kopfregest:

Designation des Erfurter Propstes Adalbert zum neuen Erzbischof in Mainz.

Vollregest:

Designation... pro quo [Adalberto I] Adelbertus, patruelis eiusdem, Erphesfurdensis prepositus, post longas cleri ac populi dissensiones constituitur. Ann. Erphesf. in: MGH SS 6, 541 u. Böhmer, Fontes III, 581; auch: Chron. Sampetr. ed. Stübel in: Geschichtsqq. d. Provinz Sachsen. I, 25; .

... Mogontini quoque super se levant aeum Adalbertum iuvenem, prioris Adalberti nepotem. Ann. Patherbrun. ed. Scheffer-Boichorst. 166. (Ann. Saxo in: MGH SS 6, 776);

Adelbertus Erphesfurdensis prepositus, constitutus est episcopus Moguntinus. Ann. S. Petri Erphesf. in: MGH SS 16, 18;

Mogontini iuniorem Adelbertum, nepotem prioris, substituerunt. Ann. Palid. in: MGH SS 16, 79;

Rex pascha (Apr. 3) Colonie celebravit. Inde ascendens tercia ebdomade post pascha Moguncie magno favore cleri et populi susceptus est. Ibi Adelbertus II, defuncti archiepiscopi ex fratre nepos, communi omnium consensu, data a rege praeceptione, episcopus designatus est. Ann. S. Disibodi. in: Böhmer, Fontes III, 210 u. MGH SS 17, 25;

Proximum dehinc pasca Coloniae celebrans [rex], Moguntiam, quae tunc forte pastore carebat, adiit, ibique Albertum, prioris Alberti fratruelem, per electionem cleri ac populi archiepiscopum constituit. Ottonis Frising. Chron. Lib. VII. in: MGH SS 20, 260;

Itaque Fridericus dux Maguntiam, quae tunc pastore suo orbata vacabat, venit omnesque tam clericos quam laicos ad hoc ut Albertum iuniorem, uxoris suae, quam secundo acceperat, fratrem, eligerent induxit, principe ad hoc corroborandum ascito. Ottonis Frising. ep. gesta Friderici imp. l. c. 262;

Cui spectabilis quidam et eiusdem nominis adolescens, proch dolor! tempore brevi sessurus, pari tocius aecclesiae consensu succedens, quantum inmature mortis sinebat articulus, et pro statu sanctae matris aecclesiae et Moguntine sedis instabat honore. Chron. Lippoldesberg. in. Böhmer, Fontes III, 262 u. MGH SS 20, 550; Vergl. Kolbe, Erzb. Adelbert I v. Mainz. 138.

825. ‒ Set desolatum magno patre pontificatum
Christus Adelberto dedit; hoc herede reperto,
qui cathedram regeret vel iura relicta teneret.
Ergo prioratus cleri, cum plebe vocatus,
miliciaeque decus, fieret consensus ut equus
,

830. ordine sederunt et consona verba dederunt;
hic et pastores, cathedras moderando minores,
qui suffragari dicuntur et auxiliari
metropoli sanctae, sunt partis in ordine stante.
Haec ubi perfecta sunt, ut vult regula recta
,

835. eligitur voto parili, livore remoto,
presul A(delbertus); set et insonat ordo disertus
plebis vel cleri: quia sit bene dignus haberi
:
---
866. Jam cathedrae factus successor pene coactus,
mitis A(delbertus), summi Patris assecla certus,
exuit iratum vultum, cor habens tribulatum
.

Anselmi Vita Adalberti II in: Jaffé, Mon. Mog. 593, 594 u. 595. Vergl. E. Friedberg, Die Narratio de elect. Lotharii. in: Forschungen z. deutsch. G. VIII, 89.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 26 Nr. 001, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/13187 (Zugriff am 20.05.2024)