Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5046 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 68.

BW, RggEbMz 01 Nr. 067

Datierung: 746 ?

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will verweist auf: Liudger, Vita S. Gregorii Traj. eccl. in: Mabillon, AA. SS. Ben. III, pars II, 325; Siehe auch: Passio St. Bonifatii bei Jaffé, Mon. Mog. 473; Ex Othloni Vita. S. Bonifatii l. c. 496.

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Bonifatius erhält Mainz als erzbischöflichen Sitz.

Vollregest:

Bonifatius erhält Mainz als erzbischöflichen Sitz.

Zum Jahr 746: Bonifatius, vir sanctus de genere Anglorum, legatus Germanicus Romanae ecclesiae, Magontiacae civitatis episcopus ordinatur; qui praedicatione sua multos populos Thuringeorum, Hessorum, nec non et Austrasiorum ad fidem rectum et christianam religionem, a qua. diu aberraverant, convertit, sed et monasteria monachorum ac virginum primus in partibus Austriae exorsus est etc. Ann. Lauris. min. in: M. G. SS. 1, 115.

Zum Jahr 741: In his diebus domnus Zacharias papa audiens fidem et doctrinam domni Bonifacii constituit eum archiepiscopum Moguntinae ecclesiae[a] Nam antea Moguntini episcopi et Colonienses suffraganei erant Wormaciensium episcoporum. Gesta. Trever. in M. G. SS. VIII, 162.

Zum Jahr 742: Sanctus Bonifacius cum Karolomanno magnum sinodum habuit. Der cod. 3 (Gotham) hat: Synodalis conventus habetur Karlomanni et Pippini precepto, sanctique Bonifacii consilio, ubi multi qui capitalis criminis macula. diffamati fuerant deponebnntur; inter quos episcopus nomine Gewiliob, Mogontinae civitati prelatus, ob homicidium palam commissum deponebatur. Quo deposito sanctus Bonifacius a supradictis principibus aecclesiae Mogontiacensi preficitur. Et ut eius dignitas eminentior foret, decreverunt idem principes aecclesiam Mogontiacensem, quae prius Wormatiensi subiecta erat, metropolim omnium in Germania ecclesiarum efficere; moxque legatione facta illud a presule apostolico impetravere. Lamberti Ann. in: M. G. SS. III, 35.

Ohne Jahr: Convenientibus in unum episcopis ac presbiteris, diaconibus atque clericis omnique gradu aeclesiastico, quos inclite recordationis Carlomannus dux sub regni sui imperio adsciscere fecit, quatenus synodale factum est concilium. In quo Bonifatius archiepiscopus, Magontiae civitati, ipso Charlomanno consentiente ac donante, pontificatu praesidens, Romanae aecclesiae sedisque apostolicae legatus - primum missus a sancto et venerabiii sedis apostolicae pontifici Gregorio iuniore, a primo secundo, et Gregorio, a secundo iuniore, cum primo tertio, viro honorabili - quattuor primitus principalium synodorum numerosa canonum constituta ob salutarem doctrinae caelestis augmentum admonuit conservari. Willibaldi Vita S. Bonifatii in: M. G. SS. II, 347 [MGH]; Jaffé, Mon. Mog. 459. Interea, dum haec ita geruntur ab electis Dei Bonifacio et discipulis ejus, successerunt in regno patri Karolo religiosi filii Carlomannus et Pippinus, patre debitum universae carnis persolvente et transeunte de hoc mundo. Tunc pii filii patri succedentes in regnum, quia eis undique per gratiam Christi major quies erat largita bellorum quam fuisset patri, coeperunt in regno suo, inspirante Deo, religionis oificia intentius quaerere, et meliorare. Coepit et hoc audire B. Bonifacius futurus Martyr, et discipuli ejus: coeperuntque frequentius approximare palatio quam fecissent, et loqui cum regibus, et praedicare secundum datam sibi a Deo gratiam populum Dei in ipso palatio. Et in tantam gratiam venerunt apud reges supradictos et omnem populum Francorum, ut omnes una voce dicerent et concordarent, B. Bonifacium dignissimum esse episcopatu et omni honore, exceptis illis pseudo-doctoribus ... dum confusi, et refutati ab omni Senatu et ab ipsis regibus, inde discederent adversarii, et S. Bonifacius futurus Martyr ad hoc perveniret, ut absque illius contradictione, una omnium voce eligeretur in episcopatus sublimissimum gradum, et Maguntia metropolitana Ecclesia ei daretur a Regibus providenda et regenda.

Fußnotenapparat:

[a] Cf. Hincmari epist. I, 1. Quae de primatu Worm. episc. addit auctor, dubito an ab alio mutuatus sit. Waitz.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Körperschaften

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 01 Nr. 067, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4836 (Zugriff am 05.02.2023)