Böhmer/Will, Regesten (706-1288)
5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 11.
BW, RggEbMz 01 Nr. 010
Datierung: 30. November 722
Quelle
Aussteller:
Archiv: Böhmer/Will, Regesten
Weitere Überlieferung:
- Böhmer/Will verweist auf: Jaffé, Mon. Mog. 76, Nr. 17; Vgl. Dünzelmann, Untersuchung 8 u. 12;Jaffé , Chronologie 402 f.; Oelsner, Jahrbücher 103; Dünzelmann, Anordnung 22.
Inhalt
Kopfregest:
Der bischöfliche Eid des hl. Bonifatius.
Vollregest:
Der bischöfliche Eid des hl. Bonifatius.
I. n. d. Dei et salv. n. J. Chr. Imp. Leone a. 6, p. cons. eius a. 6, sed et Constantino imp. eius filio a. 4, ind. 6.
Promitto ego Bonifatius, gratia Dei episcopus, vobis beato Petro apostolorum principi vicarioque tuo beato papae Gregorio successoribusque ejus per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum: me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere et in unitate ejusdem fidei Deo operante persistere, in qua omnis christianorum salus esse sine dubio conprobatur; nullo modo me contra unitatem communis et universalis aecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed ut dixi fidem et puritatem meam atque concursum tibi et utilitatibus tuae aecclesiae, cui a domino Deo potestas ligandi solvendique data est, et praedicto vicario tuo atque successoribus ejus per omnia exhibere; sed et, si cognovero antestites contra instituta antiqua sanctorum patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem. Sed magis, si valuero prohibere, prohibeam; si minus, ne fideliter statim domno meo apostolico renuntiabo. Quodsi, quod absit, contra hujus promissionis meae seriem aliquid facere quolibet modo seu ingenio vel occasione temptavero, reus inveniar in aeterno judicio, ultionem Annaniae et Saffire incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere vel falsum dicere presumserunt.
Hoc autem indiculum sacramenti ego Bonifatius exiguus episcopus manu propria scripsi; atque positum supra sacratissimum corpus tuum, ut superius leguntur, Deo teste et judice, prestiti sacramentum. Quod et conservare promitto.
Quellenansicht
Keine
Metadaten
Personenindex
- Mainz: Bonifatius [Bi/Eb 746-754] (Aussteller)
Zitierhinweis:
BW, RggEbMz 01 Nr. 010, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4779 (Zugriff am 01.10.2023)