Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 897.

BW, RggEbMz 19 Nr. 001

Datierung: September 1021

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Inhalt

Kopfregest:

Aribo wird durch Bernward von Hildesheim zum Priester, durch Ekkard von Schleswig zum Bischof geweiht. 

Vollregest:

Zum Jahr 1021:

Erkanboldo Mogontiensi aeo defuncto Aribo successit. Ann. August. in: MGH SS 3, 125;

Erchenbaldo quoque Mogontiense aeo defuncto, Aribo archipraesul efficitur. Herim. Aug. Chr. in: MGH SS 5, 120;

Pro quo Eribo constituitur. Ann. Disib. in: Böhmer, Fontes III, 180.

Zum Jahr 1020:

Pro quo Aeribo constituitur. Ann. Wirzib. in: MGH SS 2, 242;

... post quem [Erkembaldum] Aribo, vir sanctae ecclesiae probatissimus, substituitur. Ann. Hildesh. in: MGH SS 3, 95;

... cui Aribo successit. Lamb. Ann. in: MGH SS 3, 95;

Huic Aribo, regius capellanus, successit in regimine per quem rediviva restaurantur arma discordiae, quae sub praedecessore suo sopita quieverunt, praevalente gratia concordiae. Quem futurum pontificem cum in sacerdotem consecrare deberet Deo dignissimus antistes Bernwardus, gladio verbi Dei illum obstrinxit et anathematizavit, praesente domno Heinrico benignissimo imperatore et diversis episcopis, cum astantibus clericis et populis, ne post susceptum regimen sanctae Hildenesheimensi aecclesiae inferret injuriam super parrochia Gandenesheim dicta. Quod id ipsum iterum repetiit et confirmavit, dum illum vice sua in archiepiscopum venerabilis Eggehardus episcopus consecravit. Sed quod tunc subdole promisit, grassante stulticia post fefellit. In ipsa enim promotione sua domnum Bernwardum episcopum ficta pace per legatum suum convenit, et per falsa salutaria querimoniam super Gandenesheim temptavit. Cui domnus Bernwardus episcopus, divina inspiratione doctus, non ejus vaniloquio attendens, obligationis suae anathema illi retexit, dicens, sibi nil commune cum illo esse, si bene vellet, nisi ea quae Dei essent; de parrochia vero sua absque dubio nichil sibi cecisse. Hac responsione obstruitur machinatio archiepiscopi; et super hac re mutire quidem ausus est in vita venerabilis Bernwardi episcopi. Thangmari Vita Bernwardi epic. in: MGH SS 4, 778;

Erkenbaldo quoque Aribo Moguntiae successit. Ann. Ottenbur. in: MGH SS 5, 5;

Erbo Mogontiae aeus ordinatur. Ekkeh. Chr. in: MGH SS 1, 193;

Ipso (cf. Ann. Hildesh.) quoque anno Erchanbaldo venerabili Magontiensis ecclesiae aeo, episcopatus sui anno nono mortuo, Aribo regius capellanus successit. Vita Meinwerci ep. in: MGH SS 11, 145.

Ohne Jahr:

Post hunc (Erkenbaldum) Aribo Mogontiam obtinuit, qui in divinis ad plura studiosus, in humanis supra modum animosus, ut de quodam in veteribus dicitur, manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum, quamdiu vixit, plurimos sibi cuiusque ordinis semper adversos habuit. Hunc futurum episcopum domnus Bernwardus ad principale Gandesheimensis aecclesiae altare presbyterii ordine benedixit, eique eiusdem aecclesiae usurpationem vel repetitionem sub anathematis comminatione bannali auctoritate interdixit. Ille etiam episcopali eum debuit unctione promovere, sed molestia corporis imminente Mogontiam non potuit adire. Eggihardum tamen episcopum vice sua direxit, qui eius promotioni intermanens, in ipsa consecrationis hora quaeque illi episcopalia in praefata aecclesia ex parte nostri senioris sub prioris banni attestatione interdixit. Wolfherii Vita Godehardi prior. in: MGH SS 11, 185;

Huic (Erchanbaldo) Aribo regius cappellanus successit, quem imperialis anuli dono regio more praesignatum. Bernwardus episcopus ad principale altare Gandisheimensis ecclesiae presbyterum ordinavit; eique verbo Dei et banni sancti Petri auctoritate eiusdem altaris et etiam loci vel circumiacentis territorii usurpationem invasionem et repeticionem, asstante imperatore cum episcopis, publice interdixit. In huius puto banni vindictam ille novo nostro patri intulit temptationem praedictam. Erat tamen, ut veritatem non occultemus, idem archiepiscopus genere et dignitate et probabili etiam morum gravitate vere venerabilis, sed in hac tantum temeritate erga nos pro parte culpabilis. Wolferii Vita Godehardi posterior. l. c. 205.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 19 Nr. 001, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11243 (Zugriff am 18.07.2024)