StAD R 11 REM Nr. 25

201 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 108.

StAD R 11 REM Nr. 25 [112]

Datierung: August 1375

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Darmstadt StaatsA

Weitere Überlieferung:

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Belagerung der Stadt Erfurt.

Vollregest:

Fuit Fridericus senior vir procerae et elegantis formae, pulcher facie flavo et crispo crine, oculis claris, affectu mitis, inter aulicos benignis, in consilio provitus, inimiciis suis et terrae raptoribus severus, pacem ubique sectando quantum in eo fuit, immo quid dicam: ipse fuit tanquam secundus Sebastianus, universa morum honestate clarus. Praeterea cum iam praefatus marchio fratribus suis Balthasari, Ludewico et Wilhelmo diu uti senior et tutor praefuisset, volens eorundem utilitatibus providere, consilio inito placuit ex eis Ludowicum jam Halberstadinsem [!] episcopum ad summum sacerdotii gratum scilicet in Moguntinensis ecclesiae archiepiscopum promovere, pro qua re missis legatis et nuntiis ad sedem apostolicam, titulum Moguntinensis ecclesie pro eodem fratre suo Ludovica obtinuit, sed capitulum Moguntinenes ecclesiae se huic provisioni opponens, electum ab eisdem in sede Moguntina per vim et de facto contragiis it provisionem Romani pontificis obtinebant, quapropter Erfordienses, qui ad Maguntinensem ecclesiam pertinere dinoscuntur, potentiam marchionem et diversa damna experti sunt; nam praefati marchiones exercitum copiscum congregantes civitatem Erfordiensem obsederunt a.d. 1375 in mense augusto, in qua quidem obsidione imperator Karlus IV. una cum filio suo Wenceslav et imperatrice una cum aliis multis principibus et comitivus affuit et ut ab his audivi qui intuerant, exercitus erat ad XL millia virorum expeditorum; sed res transivit inacat, ita quod imperator negotium ob spiritum compositionis intercepit, et ex post prefatus Ludwovicus ad ecclesiam Magdeburgensem fuit postulatus in qua paucis annis superfuit, nam in Calvis oppido miserabilitu et inopinate interemptus et compressus est: cuius rei exercitus sic evenit ut a pluribus tunc praesentibus audivi.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

StAD R 11 REM Nr. 25 [112], in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/21205 (Zugriff am 02.12.2021)