StAD R 11 REM Nr. 25

201 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 76.

StAD R 11 REM Nr. 25 [080]

Datierung: 11. März 1375

Quelle

Ausstellungsorte:

Archiv: Darmstadt StaatsA

Weitere Überlieferung:

  • StAD R 11 REM Nr. 25 mit Verweis auf: Kop. Rom, Vat. Archiv Reg. Vat. 286 fol. 41.

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Vollregest:

Cum autem sicut accepimus nonnulli pretendant sacramenta confederationes atque pacta eidem Adolpho et eciam capitulo dicte ecclesiae Maguntinae qui eciam nobis et sedi apostolice rebelles et inobedientes existunt prefatumque Ludwovicum eorum archiepiscopum ad possessionem sui archiepiscoptus admittere recusant per dictos vasallos et subditos et alios tam civitatis at diocesis Maguntinensium predictarum quam eidem diocesi convicinatos facta non ess revocata. Nos eidem Ludovico archiepiscopo in premissis providere volentes omnia et singula sacramenta fidelitatis et obedientia ac homagii ac pacta et confederationes eisdem Adolpho et capitulo et eciam quibuscumque canonicis dicte Magunt. ecclesia per quoscumque contra premissam provisionem nostra facta auctoritate apostolica declaramus fore nulla et sic iurantes paciscentes et confederaciones facientes ad observationem sacramentorum pactorum et confederacionum huismodi non teneri ipsaque sacramenta pacta et confederaciones quatenus de facto processunt cassamus, irritamus et annullamus ac nullius fore decrevimus firmitatis. Quocirca discrecioni vestre per apostolicam scripta committimus et mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios premisse omnia et singula personis et in locis, de quibus vobis videbitur predicta auctoritate apostolica intimare et publicare curatis. Contradictore auctoritate apostolica appellacione postposita compescendo. Non obstante si aliquibus communita vel divisim a predicta sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possit per literas apostolica. Non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. - Dat. Avinion. V. idus Marcii anno quinto.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

StAD R 11 REM Nr. 25 [080], in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/21139 (Zugriff am 20.04.2024)