BW I-XIXBW XX-XXIXBW XXX-XXXIIBW XXXIIa-XXXIVBW XXXV-XXXVII
Überschrift Entstehungsgeschichte z.B Klostergeschichte
Meine Entstehungsgeschichte
Überschrift Entstehungsgeschichte z.B Klostergeschichte
Meine Entstehungsgeschichte
Überschrift Bibliographie z.B "Quellen"
Quelle1
Quelle2
Quelle3
tx_hisodat_domain_model_sources:4894
Originale Form des Datums: 5. Juni 754 oder 755
Bonifatius stirbt bei Dokkum den Martyrtod.
<em>Postquam igitur fidei, ut praediximus, per Fresiam inluxerat splendor et felix sancti huius vitae adpropinquerat finis, iam quidem secus ripam fluminis quod dicitur Bordne, quod est in confinibus eorum, qui rustica dicuntur lingua Ostar et Westeraeche, suorum tantum stipatus clientum numero, erexit tentoria. Sed quia festum confirmationis neophitorum diem [a] et nuper baptizatorum ab episcopo manus inpositionis et confirmationis populo praedixerat iam longe lateque disperso, ad propriam unusquisque reversus est domum, ut secundum diffinitam sancti episcopi sententiam universi praedestinato confirmationis eorum die praesentarentur. Cum autem praedictus dies inluxisset et aurora lucis, orto iam sole, prorumperet, tunc etiam versa vice pro amicis inimici, et novi denique lictores pro noviciis fidei cultoribus advenerant, hostiumque ingens in castra, vibrantibus armis, astata ac scutata inrueret muititudo. Tunc repente ex adverso pueri e castris prosilientes, utrubique se armis inpetunt, et sanctos postmodum martyres contra insensatum furentis populi exercitum defendere gestiunt. Sed vir Dei statim, audito tumultuantis turbe inpetu, accito ad se clericorum clero, sumptis sanctorum reliquiis quas secum indesinenter habere consueverat, e tentorio procedit. Et confestim increpando pueris pugne interdixit certamen, dicens: »Cessate, pueri, a conflictu pugneque deponete bellum. Quoniam scripture testimonio veraciter erudimur, et ne malum pro malo, sed etiam bonum pro malis reddamus. Jam enim diu optatus adest dies, et spontanenm resolutionis nostrae campus inminet. Confortamini igitur in Domino, et permissionis suae gratiam gratanter sufferte; sperate in enm, et liberabit animus vestras«. Sed et adstantes tam presbiteros quam etiam diacones inferiorisque ordinis viros, Dei subditos servitio, patria admonens voce, ait: »Viri fratres, forti estote animo. Et ne terreamini ab his, qui occidunt corpus; quonium animam sine fine manentem necare non possunt. Sed gaudete in Domino et spei vestrae ancoram in Deum figite; quia extimplo perpetuae reddet vobis remunerationis mercedem, et caelestis aule sedem cum supernis angelorum civibus condonat. Nolite vos vana huius mundi delectatione subicere; nolite caducis gentilium adolationibns delectari; sed subitaneum hic constanter subite mortia articulum, ut regnare cum Christo possitis in evum«. Cumque tali doctrinae hortamento discipulos ad coronam martyrii affabiliter incitabat, confestim furens super eos paganorum tumultus cum gladiis cunctaque militiae armatura inruit et felici sanctorum cede corpora cruentavit. Statimque, mortali iustorum multata carne, tripudians gentilium turba victricem suae damnationis praedam arripuit, castraque depopulans, manubias diripiendo inpertivit. Sed et thecas, in quibus multa inerant librorum volumina, et reliquiarum capsas abstulit, magna se didatam auri argentique copia credens, ad naves, quibus cottidianus inerat clericorum ac puerorum victus et aliquantulum adhuc residuum eiusdem stipendii vinum - obserratis, ut erant, vasculorum claustris - asportavit. Ac repente, conperto adamati liquoris haustu, coepit gulosam ventris satiare ingluviem et vino madidum inebriare stomachum, tandemque de acceptis praede spoliis, inito consilio, mirabili omnipotentis Dei dispositione tractare et, qualiter non visum quidem aurum vel argentum inter se invicem dispartiretur, consulere. Cumque prolixius de tanta pecuniarum estimatione sermocinaret, iam iamque iurgiorum disceptatio exorta est et tanta discordiae demum inimicitia inchoata, ut, furore etiam vesaniae insaniens, turba in duas divisa est factiones; et ad extremum arma, quibus sanctos ante ea martyres iugularunt, in se ipsos crudeliter pugnando verterunt. Tunc itaque, maxima insanientis turbe parte prostrata, iam qui supervixerant, ad lucrum, animarum viteque damno adquisitum, iacentibus adversariis qui sibi super desiderato cupiditatis thesauro obsistebant, gaudentes cucurrerunt. Et confractis librorum repositoriis, etiam pro auro volumina et pro argento divinae scientiae cartas reppererunt. Sicque pretioso auri argentique pretio privati, codices, quos, invenerunt, alios per campi planitiem disparserunt, alios siquidem paludum arundineto inferentes, alios etiam in diversis quibusque locis abscondentes proiecerunt. Sed tam omnipotentis Dei gratia quam etiam precibus sancti Bonfatii, summi pontificis atque martyris, inlesi et intemerati, magno postea dilapso temporis spatio, reperti sunt, et ad domum [b], in qua usque hodie animarum prosunt saluti, a singulis quibusque inventoribus remissi. Carnifices autem, super estimatae amissione pecuniae contristati, domum reversi, maiorem domesticarum rerum post trium indutias dierum damnum sed et vitae dispendium, mortis recepta talione, perceperunt. Quia omnipotens mundi conditor ac reformator ulcisci se voluit de inimicis et fusum pro se sanctorum sanguinem consuete misericordiae zelo puniri ac diu protelatam idulorum cultoribus iram, novo recentis malitiae furore permotus, publice ostendere. </em><link 234#83 _top><em>Willibaldi </em></link><em>Vita st. Bonifatii. in: M. G. SS. II, 350 </em>[<link 234#90 _top>MGH</link>] <em>und </em><link 234#87 _top><em>Jaffé</em></link><em>, Mon. Mog. 464; </em>
<em>Sicut enim per omnia divina mandata assecutus est, ita, quod - quasi de singulari precepto - Dominus ex toto corde se diligendum et proximum sicut se ipsum precepit, et custodivit. Eandemque caritatem sectanto, semet ipsum, ut Christus docuit, pro amicis suis dedit atque, Fresonum lustrata gente, thesaurum sibi commissum non in sudario ligatum veI in terra suffossum abscondit, sed augmentum in eo querentibus porrigit. Appropinquante autem tempore passionis eius et suis secum clericis sive laicis caute contra insidias adversariorum vigilantibus, nocte eadem lux de celo tabernaculum, in quo vir Dei gratas Deo tota nocte persolvebat laudes, emicuit et sic in maiorem partem diei perseveravit. Illucescente igitur die, exhortabatur suos dicens</em>: <em>Viri fratres, fortes estote animo; quatenus, quando diu optata dies veniret, parati essent. Nec mora: irruentibus contrariis et ipsi interdicenti bellum Hyltibrant, qui sue mense minister erat, semicaltiatus se in pessum dedit. Et post eum frater eius Hahmunt dyaconus, statim ut egressus fuerat e tentorio, occubuit. Deinde alii atque alii, sicut hystoria passionis eius narrat. Ad extremum ipse episcopus, martyrio coronatus, proprio sanguine infusus, palmis ad celum erectis, obiit</em>. Passio St. Bonifacii. in: <link 234#87 _top>Jaffé</link>, Mon. Mog. 479;
<em>Huiusmodi igitur strage finita, qui supererant, iterum de pecuniarum opinione gaudentes concurrebant et, confractis librorum repositoriis, pro auro volumina, pro argento divinae doctrinae kartas reperiebant. Unde solita dementia. arrepti, eosdem libros, quos invenerunt, alios quidem per campi planiciem, alios vero per palustria loca disperserunt, quosdam autem in quibuslibet locis incongruis proicientes absconderunt. Verumtamen omnipotentis Dei gratia, ut claresceret, quanti esset meriti cuius iidem fuerant libri, postea, magno temporis spacio transacto, reperti sunt intemerati et ad aecclesias, in quibus usque hodie haberi possunt, a singulis inventoribus reportati. Inter eosdem vero libros repertus est sancti euangelii liber, quem beatus vir pro sanctitate sua secum iugiter deferre solebat. Hic ergo, quamvis gladio acuto, ut adhuc ab inspicientibus probari valet, per medium incisus fuerit, nullius tamen literae integritatem eadem incisione perdidit. Quem, ut ferunt, sanctus Bonifacius in illa hora, qua ad caput eius abscidendum vibrabatur gladius, habens in manibus vei pro tutela capitis, ut multi solent, seu etiam pro clypeo spirituali, quem in libro tali esse credidit, percussori opposuit. In quo nimirum signo et miranda virtus Dei et veneranda sanctitas beati Bonifacii potest agnosci. Mirabilius namque videtur, quod nulla incisi libri litera delebatur, quam si nullum incisionis stigma per ferientem gladium in libro reperiretur. Postquam igitur carnifices, qui remanserant, nulla estimatae pecuniae indicia invenerant, satis contristati</em>. Ex Othloni Vita St. Bonifatii. in: <link 234#87 _top>Jaffé</link>, Mon. Mog. 503.
<em>Peregit igitur sanctus Dei Bonifacius cursum suum stans et orans tyrannoque iugulos ad decollandum praebens quarto post Kalendas Junii mensis die. Unde et illud tetrasticon scriptum habetur et in depositionis ejus solemniis in aecclesia cantatur</em>:
<em>Juniis in Nonis festum venerabile nobis <br />Advenit, exultant fratres cum civibus in quo,<br />Tunc quia caelorum meruit Bonifacius alta<br />Scandere, perpetuam mercatus sanguine vitam.</em>
<em>Mihi autem in eadem regione sciscitanti do eo, si quid scribere possem, relatum est: adhuc superstitem esse quamdam mulierem, sed iam valde decrepitam, quae iureiurando asserebat, se decollationi militis Christi fuisse praesentem. Dicebatque, quod, cum gladio feriendus esset, sacrum euangelii codicem capiti suo imposuerit, in sub eo ictum percussoris reciperet eiusque praesidium haberet in morte, cuius lectionem dilexerat in vita. Peremti sunt autem et discipuli eius cum ea in loco qui Dockinga dicitur; ubi postea in honorem tanti martyris constructa est basilica nobilis, iuxta quam fons aquae dulcis emanat, cum alibi per totam regionem illam salsae et amarae sint aquae, Et ferunt, hunc fontem a Bonifacio inventum et sanctificatum esse, ideoque etc. Presbyteri Traject. Vita S. Bonifatii. in: Jaffé, Mon, Mog. 506. </em>
<em>Zum Jahr 752. Novissime ergo cum multos ex Fresonibus christianae religioni subjugasset, a paganis qui supererant gladio peremptus, cum martirii gloria migravit ad celestia regna etc</em>. Ann. Xant. in: M. G. SS. II, 222.[<link 234#90 _top>MGH</link>]
Archivvermerke mit Originalzitaten (Kursiv).
meineSprache
Maße
mein Beschreibstoff
mein Zustand
Beschreibung eines einzelnen Siegels mit Text auf dem
Siegel (kursiv) und Siegelführer
Unstrukturierte Beschreibung von mehreren Siegeln mit den gleichen Subelementen
Siegelführer, Zitaten von den Siegeln
orig
Link in andere Systeme
notarialle Beglaubigung
Bemerkungen, sonstiges ...
Art der Kopie: cop. (allgemein), ins. (insertum/inspeximus) ...
Archiv und Archivfonds
Signatur
und weitern Angaben (z.B. folio) zusammensetzen kann
meineLiteratur_allgemein1
meineLiteratur_allgemein2
meineEditionen_Regest1
meineEditionen_Regest2
meineEdition 1
meineEdition 2
meinRegest1
meineRegest2
meineSekundaerliteratur1
meineSekundaerliteratur2
meineAbbildung1
meineAbbildung2
eine Fußnote, referenziert mit @label
Mainz: Bonifatius [Bi/Eb 746-754]
Dokkum : Ort
Dockinga : Hofgut
Bordne : Fluss
Westeraeche : Gebiet
Ostar : Gebiet in Friesland
Friesland : Friesen [Volk]