Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5046 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 130.

BW, RggEbMz 01 Nr. 129

Datierung: Juli 755

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text.

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Begräbnis des Bonifatius in Fulda

Vollregest:

Der Leichnam des hl. Bonifatins wird zu seiner ewigen Ruhestätte nach Fulda geleitet.

Miraque Dei omnipotentis providentia factum est, ut uno eodemque die, sine statuto praediffinitionis tempore, quasi ad statutum praedistinationis diem tam legati, sanctum deferentes corpus, quam etiam de loginquis longe lateque regionibus multi virorum ac mulierum fidelium ad tanti viri mortis obsequia convenerant. ... Quapropter, geminis his causis existentibus, conpuncti cordibus cum presbiteris a diaconibus omnique gradu ecclesiastico ad eum, quem vivens praedistinaverat, locum perduxerunt et, novo in aecclesia confecto sarcofago, ex more sepelientes posuerunt. Omnibusque rite peractis, redierunt et, fidei robore confortati, ad propria pervenerunt. Sed in loco, ubi sanctum deposuerunt corpus, divina deinceps beneficia redundabant. Et sancti viri precibus hii, qui ad eundem diversis infirmitatibus obsessi perveniunt locum, salubre tam corporum quam etiam mentium remedium consequuntnr; ita ut alii, iam toto corpore praemortui peneque per omnia exanimes, ultimum tamen interim exalantes spiritum, pristinae redditi sunt sanitati; alii vero, luminibus, caecitate pressis, suum recipiunt visum; alii quidem diaboli laqueis adstricti, etiam mente sunt capti et insanientes, animi postmodum detenent integritatem. Et pristina dediti salute, laudantes glorificant Deum, qui suum dignatus est servum tanto munere decoratum ditare et honorare et, praesentibus ac secuturis seculorum temporibus chorusca miraculorum patefactione ostensa, quadragesimo peregrinationis eius anno revoluto glorificare; qui et incarnationis Domini septingentesimus quinquagesimus quintus annus, cum indictione octava, conputatur. Sedit autem in episcopatu annos 36, menses 6 et dies 6. Et sic ordine supra scripto die Nonarum Juniarum, martyrii triumpho remuneratus, migravit ad dominum; cui est honor et gloria in secula seculorum. Willibaldi Vita S. Bon. in: M. G. SS. II, 352 [MGH] und Jaffé, Mon. Mog. 469.

... Tum vero secundum Domini potentiam, cujus voluntati contrairi non potest, beati martyris corpus cum summo honore levatum est, atque cum spiritali carmine ad flumen portatum et navi impositum et usque ad Hohheim villam quae in ripa Moyn consistit, navigio transvectum est; inde vero post dies paucos, id est tricesimo passionis ejus die ad coenobium Fuldam sanctum sacerdotis diportaverunt cadaver [a], et in novum sepulcrum posuerunt[b]. Postera die Lullus episcopus cum clericis et reliqua turba, cum qua venerat, inde migravit. Venerandus tunc Sturmi abbas cum suis fratribus Christo gratias referebant, quod tantum patronum, sanctum videlicet Bonifacium Dei martyrem juxta se habere meruerunt. Coepit deinde post adventum sancty martyris sanctus et electus a Deo crescere locus, et magnus apud omnes haberi, et monasterium augeri, utpote quoniam multi nobiles certatim et concite properantes, se suaque omnia ibi Domino tradiderunt. Sic cotidie sanctus monachorum numerus crescens, in domino confortabatur, et sanctae conversationis disciplinam indefessa et incessabili perseverantia fratres ibi Domino servientes tenuerunt. Quanta vero miracula ibi tunc fiebant, quantaque adhuc cotidie fiunt, aliis plus peritis ad scribendum derelinquo. Vita. S. Sturmi. in: M. G. SS. II, 372. [MGH]

Postquam ergo Lullus archyepiscopus sanctum corpus lavit et. in syndone invoivit, convenientibus omnibus presbiteris dyaconibus et omni clero nec non fidelibus laicis, qui ultra Renum habitant, in unum levatum est in feretro, leviori ut ferunt ad navim onere, quam antea de nave portarunt. Et tanta multitude hominum naviumque tunc aderat, ut Renum operiret; eorum quippe, qui ad translationem sancti viri convenerant. Et sic cum ymnis et psalmodiis utrasque implevere ripas, usque dum obviam haberent cum coniugibus et liberis omnem nobilitatem orientalium. Egredientibus igitur de navi Lullo et comitibns eius, statim miscentibus se turbis, ingens luctus attollitur; alii pre gaudio atque fidei puritate, alii pro merore et dolore. Exin levantes loculum Lullus archiepiscopus, et qui ei in obviam venerunt. ... cyteriores autem, transnatato amne Reni, redierunt in sua. Sic quoque prospere per omnia, Domino dirigente nec non gubernante, agentes, ut in omnibus locis in quibus contigit meridiare sive noctare, signa crucis imprimerent, ac Triumphatorem omnium in suo agonitheta triumphantes. Sed et in quibusdam eorum locis nunc ecclesie constructe cernuntur. Dum autem ventum est ad introitum silve Bochonye, mulieres revertentes ad propria, viri quoque comitabantur usque ad locum, quo ultimum decreverat corpus expectare iuditium. Pessio St. Bonifstii. in: Jaffé, Mon. Mog. 480. Suscepto igitur thesauri tanti pignore, fuerunt plurimi in urbe Mogonciacensi, qui censebant, illic sepeliendum esse sancti viri corpus, ubi erat episcopus; affirmantes, huiusmodi ius omnium esse aecclesiarum, ut, quo quis sedem episcopalem habuerit, illic quoque sepeliendus sit. In tantum autem quorundam illud affirmantium praevaluit certamen, ut pene eorum consilio sanctus Luilus consentiret, nisi cuidam venerabili diacono, qui dicebatur Otpertus, apparuisset sanctus Bonifacius in visione dicens: »Dic episcopo Lullo, ut corpus meum absque omni ambiguitate ad monasterii mei locum transferat«. Cumque hanc visionem multi audientes minime crederent, praesul Lullus, allatis sanctorum reliquiis, iussit Otpertum probare iurando, si vera esset eius visio. At ille, nil dubitans, iussa implevit, visionem iurando probavit. Quod cum factum fuisset, omnes non solnm ea, quae prius renuerunt de sancti corporis translatione, fieri consenserunt, sed etiam adjutores esse coeperant in his, quae huiusmodi curs poscebat. Quidam numque ad afferendas naves, ut celeriter trans Renum proficisci possent, properabant; quidam vero letaniam, psalmodiam aliaque divinae laudis cantica, sanctum funus sequentes, dicebant. Cumque turba una, longius procedens ultraque procedere non valens, rediret, alia nihilominus turba de regione vicina accessit, gaudens illius sancto obambulare corpori, quem credidit et speravit sibimet apud Dominum suffragari. Quae ibi laeticia et compunctio de tanti viri patrocinio plurimis fuerit exorta, hoe nequeunt nostra digne depromere scripta. Unde etiam in quibusdam locis, ubi cum sancto corpore pernoctabant vel meridiabant, in eius honorem aecclesias postea construebant. Tali itaque gaudio perductus et monasterii Fuldensis loco quo ipse sepeliri sepius optavit aepiusque id beato praesuli Lullo implendum commendavit. Que et peticionem eius complere summopere nisus, cum veneratione debita terrae, quod suum erat reddidit, animam vero caelestibus gaudiis sociandam omnimodis precibus commendare curavit. Ex Othloni Vita St. Bonifatii. in: Jaffé, Mon. Mog. 404.

Itaque venerandum eius corpus primum Traiecto perlatum est. Postea. ad Fuldense monasterium translatum est, quod quidem ipse a fundamento construxerat et in quo pastor inclitus honestissimum verae innocentiae gregem adunatum Christo devoverat. In quatuor ergo felicissimis locis, id est Dockinga, Traiecto, in Moguntia urbe, in Fuldensi coenobio, beati martyris praesentia visibilibus crebro sentitur indiciis, in quibus per intercessiones ejus plurimae sanitates a Domino aliaque praestantur beneficia usque in hodiernum diem. Presbyteri Traject. Vita. St. Bonifatii. in: Jaffé, Mon. Mog. 506.

Fußnotenapparat:

[a] Bodmann , Rheing. Alterth. § 90. Note 6 sagt, dass er aus den Bonifaziuskreuzen, Kirchen und Kapellen die feierliche Überbringung des Körpers dieses Heiligen von Mainz nach Fulda von Ort zu Ort genau bestimmt habe. Diese Arbeit muss bis jetzt für verloren gelten. - Aus Schannat, Tradit. Fuld. 294 (cap. III, Nr. 1) geht hervor, dass die Leiche des hl. Bonifatius eine Nacht in Kahlbach gestanden. (Vualprath de Nitaehe tradidit deo et sancto Bonifatio hubam unam in villa Caltebah nuncupata, et illum agrum, in quo fons ebullit, perpetuo hoc signo, eo quo corpus supradicti martyris per noctem ibi stetit, eo tempore quando peracto martirio Fuldam cum triumpho perductum est.) In einer Urkunde des Gotfried von Eggenstein und seines Sohnes Gotfried von 1884 Nov. 25. (Wenck, Hess. Landesgesch. II. Urkundenb. 336), welche die Stiftung einer ewigen Messe betrifft, heißt es zu Crutzen in die kirchen, da sant Bonifacius inne rastet. bei Homburg v. d. Höh.) - Vgl. Vogel, Beschreibung von Nassau I, 415; Gegenbaur, Das Kloster Fulda im Karolingischen Zeitalter, Zweites Buch 28.
[b] Die Veränderungen, welche die Ruhestätte des hl. Bonifatius im Laufe der Zeit erfahren, sind vezeichnet bei Reinerding, Der hl. Bonifacius. 202 ff. und bei Nick, Der hl. Sturmius. S. 95 und 96.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 01 Nr. 129, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4898 (Zugriff am 04.12.2021)