Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 63.

BW, RggEbMz 01 Nr. 062

Datierung: 745

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will verweist auf: Eigilis Vita S. Sturmi. in: M. G. SS. II, 371.[MGH]

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Bonifatius besucht das Kloster Fulda.

Vollregest:

Bonifatius kommt wieder nach Fulda und trägt Sorge für das Kloster.
Altero autem anno sanctus episcopus iterum illuc [Fuldam] properans, ad novellum coenobium pervenit suum; quod jam tunc propter meatum fluminis Fulda vocari inchoaverat. Visis fratribus salutatisque, penes ipsos complures explevit dies, in quibus novellos monachos suos instruere curavit, et monasticae regulae disciplinas secundum sanctae scripturae traditionem statuere apud ipsos non cessabat. Qui cum fratribus sacras exposuisset scripturas, et quod nusquam vinum monachorum legeret esse, consensu omninm decretum est, ut apud illos nulls potio fortis quae inebriare possit, sed tenuis cerevisia biberetur. Quod post plures annos, crescente familia, propter aegrotos et imbecilles tempore Pippini regis synodali decreto immutatum est; aliqui tantum ex fratribus usqne ad finem vitae suae se a vino et ceteris fortibus potionibus abstinnerunt. Post non multum secrete habito cum Sturmi colloquio, quo eum, qualiter praeesse ceteris deberet, docuit, et post uberrima documenta et monita, quibus fratres qualiter obedire et subesse deberent, imbuit, salutatis ipsis Christoque eis commendatis, inde profectus est. Sic vero solebat saepe illos visitare ipse, et per singulos annos, quantis civibus licuit propter episcopalem curam quam plurimam habebat in populo, venire et morari apud locum illum, et propriis manibus operari studebat, et saepe in dilecto sibi monte superius dicto mysticas scrutando scripturas et Christum familiariter orando insidebat.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 01 Nr. 062, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4831 (Zugriff am 20.04.2024)