Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 4931.

BW, RggEbMz 37 Nr. 001

Datierung: 15. Mai 1386

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: Siehe Angaben im Text.

Inhalt

Kopfregest:

Erhebung des Mainzer Erzbischofs Heinrich.

Vollregest:

Erhebung durch Papst Honorius IV nach Beseitigung der Mainzer Doppelwahl, durch welche der von König Rudolf empfohlene Peter Reich von Reichenstein und Gerhard von Eppstein als Kandidaten aufgestellt worden waren.

Anno Domini 1284 dominus Wernherus archiepiscopus Mogontinus obiit et vacavit sedes per duos annos et tres menses. Nam duo electi per discordiam, ambo Romam pro confirmacione perrexerant, et ibidem infinitam pecuniam expenderunt, et tamen neuter eorum obtinuit, quod volebat. Nam rex Rudolfus episcopum Basiliensem, fratrem videlicet Heinricum de ordine minorum fratrem, Romano pontifici direxit, petens pro uno electorum predictorum. Qui omnia callide agens, quantum pro illo laborare in manifesto videbatur, pro quo rex miserat eum, tanto sibimet ipsi diligencius eundem archiepiscopatum obtinere conabatur. Quod et fecit Nam dominus papa, electione cassata, archiepiscopatum Magonciacensem cum pallio et confirmacione predicto domino episcopo Basiliensi, fratri Heinrico favorabiliter porrexit illique pro quo rex petiverat, episcopatum Basiliensem donavit. Chron. Sampetr. in : Geschichtsquellen d. Provinz Sachsen. I, 119;

Rex Rudolfus misit dominum Heinricum episcopum Basiliensem ordinis fratrum Minorum ad papam ad diversa negotia terminanda; papa vero episcopum Basi- liensem aeum Mog., prepositum vero Mog., scilicet Divitem, episcopum Basiliensem faciebat ...... Dominus Heinricus episcopus Basiliensis frater ordinis Minorum factus aeus Mog. receptus est contra spem a suis subditis gloriose. Ann. Colmar. in: Böhmer, Font. II, 22;

Sede (Moguntin.) autem fere per triennium vacante, eo quod duo essent in discordia electi, videlicet Petrus, Basiliensis canonicus, prepositus ecclesie Moguntinsis, et Gerardus de Eppinstein, canonicun Moguntinensis et archidiaconus Treverensis, negocio itaque in Romana curia diu ventilato, vacante interim sede apostolica, tandem Honorius papa creatus, cassata utriusque electione, fratrem Henricum in ordine Minorum tunc Basiliensem episcopum in archiepiscopum ordinat Moguntinensem, et Basiliensi ecclesie preficit antedictum. Annal. breves Wormat in: M. G. SS XVII, 77 u. Succesio episcop. Mog. in: Böhmer-Huber, Font. IV, 361;

Qui Heinricus, post multos actus strennuos et utilia Basiliensi ecclesie facta ad Moguntinum archiepiscopatum promotus [l286], predictum Petrum Devitis, mediante papa, ad ecclesiam Basiliensem promovit. Mathias Nuewenburg. (Albertus Argentinensis) in: Böhmer-Huber, Font. IV, 162;

Anno Domini 1286 dominus episcopus Basiliensis frater Heinricus datus est Mogontinensibus in archiepiscopum a domino papa Honorio. Chron. Sampetr. in: Geschichtsqq. d. Prov. Sachsen. I, 119;

A.d. 1286 Basiliensis episcopus Heinricus ab Honorio papa Moguntine sedis aeus est ordinatus. Sifridi de Balnhusin compend. bist. in: M. G. SS. XXV, 710.

In den Bullen Papst Honorius IV. finden sich mehrere auf die Ernennung Heinrichs zum Erzbischof von Mainz bezügliche Stellen, von welchen die belangreichste die folgende in den Bullen von 1286 Mai 15 an den Erzbischof Heinrich selbst, an König Rudolf und das Mainzer Domkapitel ist: Ecclesia siquidem Maguntina per obitum bone memorie Werneri Maguntini Archiepiscopi solatio destituta pastoris, dilecti filii Petrus Basilien. Electus, tunc eiusdem ecclesie Propositus, et Capitulum eiusdem ecclesie certa die ad eligendam prefixa, uocatis omnibus qui noluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, pro futuri substitutione pastoris, prout est moris insimul conuenerunt, et tandem post diuersos tractatus ab eis habitos, qui non habuerunt effectum, predictorum Prepositi et Capituli votis in diuersos diuisis, nonnulli eorum eundem Prepositum, quidam vero dilectum filium Gerhardum de Eppensteyn, Archidiaconum Treueren., Canonicum Magunt., ad ipsius ecclesie regimen elegerunt, sicque duabus electionibus ibidem in discordia celebratis et huiusmodi negotio ad sedem apostolicam legitime deuoluto, felicis recordationis Martinus PP. IIII. predecessor noster Preposito et Canonico supradiotis pro huiusmodi electionum suarum prosequendo negotio, apud sedem constitutis tandem, dilectum filium nostrum B. sancti Nicolai in carcere Tullian. Diaconum Cardinalem concessit in eodem negotio auditorem. Cumque coram eodem Gardinali fuisset ad litis contestationem in negotio ipso processum et aliquamdiu litigatum, Propositus et Canonicus memorati volentes potius intempnitati ecclesie precauere predicte quam commodis propriis prouidere, iuri siquod ipsis ex huiusmodi eorum electionibus competebat, in nostris manibus sponte et libere renuntiare curarunt. Quorum renuntiationem pro bono et tranquillo statu eiusdem ecclesie benigne duximus admittendam. Nos itaqne sollicita meditatione pensantes, quam sit grauis quamque dispendiosa ecclesiis earum vacatio diuturna, et propterea nolentes prefatam ecclesiam Maguntinam honorabilem et deuotam, utique sedis apostolice filiam, longe vacationis incommoda sustinere, considerantes quoque benignius tuam conuersationem laudabilem, honestatem morum, donum scientie, aliaque tue multiplicis probitatis merita grandia nobis et nonnullis ex nostris fratribus non ignota, quibus personam tuam bonorum omnium dator omnipotens decorauit, et digne uolentes te tunc Episcopum Basiliensem tantis et tam Claris mentis circumfultum, per consulte translationis prouidentiam ipsi Maguntine ecclesie pre- sidere, quanquam tanti oneris et honoris subire sarcinam formidando, nostro in hac parte proposito importune in quantum licuit, restitisses, quia demum te nostro super hoc beneplacito in remissionem iniuncto tibi peccaminum, tanquam obedientie filius coaptasti, te a vinculo, quo Basiliensi ecclesie tenebaris, absoluimus, et ad predictam Maguntinam ecclesiam de fratrum nostrorum consilio transferentes, te ipsi Maguntine ecclesie in Archiepiscopum prefecimus et pastorem, liberam tibi tribuentes licentiam ad eandem Maguntinens. ecclesiam transeundi, tibique postmodum pallium insigne pontificalis officii, cum ea qua decuit instantia postulatum, per dilectum filium nostrum G. sancti Georgii ad Velum auream Diaconum Cardinalem fecimus exhiberi. Quocirca fraternitati tue per apostolioa scripta mandamus, quatenus in humilitatis spiritu promptaque deuotione suscipiens impositum a Domino tibi onus, et tanquam obedientie filius, reuerenter beneplacitis apostolicis te coaptans, predicte Maguntine ecclesie sollicitam curam geras, gregem dominicum in ea tibi commissum doctrina verbi et operis, iuxta datam tibi ex alto prudentiani informando, ita quod per tue diligentie studium ecclesia ipsa uotiuis proficiat comodis et successibus prosperis augeatur. Datum Rome apud sanctam Sabinam, Id. Maij, Pontificatus nostri anno primo.
BR. Honorii IV, Nr 250; Potthast, Regest. pontif. Rom. Nr 22438; auch: Trouillat, Monum. de l'hist de l'Eveche de Bale. II,426, Nr. 330; Neugart (Mone), Episcop. Const. II, 472. In der Bulle Papst Honorius IV. von 1286 Juni 5 sagt derselbe: Volentes igitur venerabilem fratrem nostrum Henricum aeum Mag., quem nuper de Basiliensi Ecclesia cui preerat, de fratrum nostrorum consilio transtulimus ad ecclesiam Maguntinam."

Endlich gehört hierher die Stelle aus dem Schreiben Pfalzgraf Ludwigs von Bayern von 1286 Juni 24, aus welcher man ersieht, dass Erzbischof Heinrich selbst in einem Brief an den Herzog das ungewöhnliche bei seiner Erhebung auf den erzbischöflichen Stuhl zugesteht: ... et super hoc, quod Sanctissimus in Christo Pater et Dominus Honorius summus Pontifex nos tanto fauore prosequitur et prosecutus est in prouisione huiusmodi, contra inconsuetum, sicut nobis scripsit vestra paternitas, et insolitnm cursum Curie, gracia speciali.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 37 Nr. 001, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4482 (Zugriff am 29.03.2024)