Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 1050.

BW, RggEbMz 20 Nr. 059

Datierung: Mai-Juni 1051

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: Vita Bardonis. in: Böhmer, Fontes III, 242 u. 243; MGH SS 11, 330 u. 331; Jaffé, Mon. Mog. 558 sqq.

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Bardo erkrankt auf seiner Reise nach Mainz schwer.

Vollregest:

Transactis igitur diebus sollempnibus, accepta regis licentia, Mogontiam redire aggressus est, corpore quidem positus in itinere, sed caelo mente intentus, agebat jam cum Domino causas suas, iudicii districtionem, consolationis spem; ita quidem, ut jam jamque vultus ejus testaretur, quam alienus sibi mundus haberetur ... Cum interim in locum, qui Nemus spinarum vulgo autem Dorneloh dicitur, devenit, ibique casu collisus, corporali molestia preventus est. Dolore vero ex hora in horam crescente, manifestum factum est, quod letum non evaderet. Misit igitur sub omni celeritate ad suffraganeum suum Abbelinum episcopum ‒ qui eo tempore Fuldae morabatur, utpote vocatus illuc a venerabili patre Egberdo abbate ad sollempnitatem dulcissimi et sanctissimi patroni Bonifacii ‒ ut si eum vivum vellet videre, non tardaret ad eum venire. Hiisdem etiam verbis ad equivocum suum Bardonem juniorem, filium fratris sui, monachum prenominati loci, ut quantocius venire properaret ad eum. Qui ambo, arripientes iter, cito venerunt ad eum. Utrique igitur ante eum presentati, cum ambos in lecto jacens solita dulcedine salutasset, insuper equivocum suum causa consolationis dulcius compellasset, tandem ejectis omnibus preter episcopum, hujus modi ad eum aggressus est eloquium.
Er drückte das sichere Gefühl des nahen Todes aus, untersagte aber, davon etwas zu reden. Hierauf bat er um die letzte Ölung. Monachi Fulden. 

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 20 Nr. 059, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11397 (Zugriff am 23.04.2024)