Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 766.

BW, RggEbMz 17 Nr. 082

Datierung: 16. Oktober 992

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Erzbischof Willigis nimmt teil an der Weihe der Kirche in Halberstadt.

Vollregest:

Gloriosissima et famosissima dedicatio sanctae Halverstadensis ecclesiae facta est 17 Calend. Novemb. a venerabili suo provisore Hildewardo episcopo, anno suae ordinationis 24, quam secum in typo apostolicae dignitatis duodenario numero 11 episcopi consecraverunt, videlicet Willigisus, aeus Moguntinus etc. Ann. Quedlinb. in: MGH SS 3, 69;

Anno dominicae incarnationis 991 Hilliwardus, sanctae Halverstidensis aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit atque confirmavit, templum Domini, quod ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit. Adfuit ibi tunc rex cum imperatrice Ethelgida et avia eius, abbatissa Mattildis, et archiantistites hii: Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus 16. Festivitas autem erat eadem Christi confessoris Galli, in cuius monasterio predictus presul edoctus est, et ideo semper studuit in hac celebritate suum perficere desiderium, et hunc inerat 24tus ordinationis suae annus. Thietmari Chron. in: MGH SS 3, 773;

... Supremum oratorium Willigisus Mog. aeus dedicavit in honore sanctorum Michahelis etc. Annalista Saxo in: MGH SS 6, 637.

Anno igitur Domini 992, ind. 6, anno vero ordinationis sue 24, 17 kal. Nov. templum iam dictum in honore sancte et individue Trinitatis sanctique sui prothomartiris Stephani, confaventibus et conbenedicentibus 11 episcopis, sub duodenario videlicet apostolice dignitatis typo, honorifice dedicavit. Aderant autem archiepiscopi: Willegisus Moguntine sedis etc... Supremum altare dedicavit Willegisus Moguntine sedis aeus in honore sanctorum archangelorum Mychahelis, Gabrielis, Raphahelis et omnium civium supernorum, altare vero in honore corumdem et insuper in memoriam b. Martini episcopi et s. Galli confessoris, in quo et condidit reliquias Georgii, Blasii, Castorii. Gesta episcoporum Halberst. in: MGH SS 23, 86.

Vergl. Förstemann, Necrol. Halberst. in: Neue Mittheil. VIII, Heft 3, S. 65; Niemann, G. v. Halberstadt. I, 90.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 17 Nr. 082, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/11110 (Zugriff am 24.04.2024)