Böhmer/Will, Regesten (706-1288)

5045 Quellen in dieser Liste. Sie sehen die Quelle 330.

BW, RggEbMz 06 Nr. 006

Datierung: Anfang Oktober 848 Mainz

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text.

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Synode in Mainz.

Vollregest:

Circa Kalendas autem Octobris generale placitum habuit [Hludowicus] apud Mogontiacum, in quo legatos fratrum suorum et Nordmannorum Sclavorumque suscepit, audivit et absolvit, homines etiam Rabani episcopi adversus dominum suum conspirantes publice convictos cum eo pacificavit etc. Gotescalcus, qui dicebatur hereticus, Mogontiaci a Rhabano aeo multisque aliis episcopis rationabiliter, ut plurimis visum fuit, convictus est, licet ille postmodum in sua perduravit sententia. (Cod. 1.) - Gotescalcus quoque quidam presbyter, de praedestinatione Dei prave sentiens, et tam bonos ad vitam quam malos ad mortem perpetuam inevitabiIiter a Deo praedestinatos esse adfirmans, in conventu episcoporum rationabiliter, ut plurimis visum est, convictus, et ad proprium episcopum Ingmarum Remis transmissus est; prius tamen iuramento confirmans, ne in regnum Hludowici ultra rediret. Ruodolfi Fuldensis Ann. in: M. G. SS. I, 365;

Eodem anno Ludewicus rex habuit conventum popoli apud Mogontiam; et secta quaedam in sinodo episcoporum inlata est a quibusdam monachis de predestinatione omnipotentis Dei. Qui convicti et coram omni populo contumeliis verberum affecti, reversi sunt in Galliam[a], unde ierant, et Deo gratias inlesus permansit status aecclesiae. Ann. Xant. in: M. G. SS. II, 229;

Ludowicus apud Mogontiam habito concilio sinodali, ibique Godescalcus hereticus convictus et dampnatus est. Ann. Hildesheim. l. c. III, 46; Ludowicus rex apud Moguntiam habet concilium synodale, ibique Ghodeschalck haereticus convictus est et damnatus. Ann. Quedlinb. l. c.; Ludowico ad Mogontiam habito sinodali concilio, Godescalcus hereticus est dampnatus. Ann. Weissemb. 1. c. 47; Ad Mogontiam habito sinodali concilio, Gotescalc haereticus dampnatus est. Lamberti Ann. 1. c. 47.; Synodus Moguntiae congregata est praesente Ludowico. Ann. Ottenb. in: M. G. SS., V, 3.

Zum Jahr 849.
Godescalcuos, Gallus quidam, monasterii Orbacensis parochiae Suessionicae monachus et presbyter, scientia tumidus; quibusdam superstitionibus deditus, Italiam specie religionis aggressus, inde turpiter ejectus, Dalmatiam, Pannoniam, Noreiamque adorsus, quaedam nostrae saluti valde contraria, praecipue sub nomine praedestinationis, pestiferis dictis et scriptia adstruens, in praesentia Hludovici, Germanorum regis, episcopali concilio detectus atque convictus, tandem ad dioeceseos. suae urbem metropolim, Remorum Durocortorum nomine, cui Ingmarus vir venerabilis praesidet, redire compellitur, quatenus illic dignum suae perfidiae judicium subiret. Ann. Bertin. in: M. G. SS. 1, 443.

Raban benachrichtigt den Bischof Hinkmar von Reims in einem Synodalschreiben davon, dass ein wandernder Mönch mit Namen Gotschalk in Mainz eine schädliche Praedestinationslehre verbreitet habe. Die Synode habe ihn desshalb mit Zustimmung und auf Befehl K. Ludwigs wegen seiner falschen Lehre verurtheilt und sende ihn in seine Parochie zurück, damit er dort verhindert werde, das christliche Volk noch ferner zu verführen. Mansi, Conc. XIV, 914 u. 915. - Vergl. Kunstmann, Rhab. Maur. 128 flgde.; Hefele, l. c. 124-135; Dümmler, G. d. o. R. 311 flgde. u. 318; v. Noorden, Hinkmar v. Rheims 59 flgde.

Wir haben Nchricht von drei Briefen des Bschofs Hinkmar v. Reims an Rab. Maur. in der Gotschalkschen Angelegenheit: Hrabano Moguntiae praesuli, super ejusdem Gothescalci (quem idem pontifex a parochia sua ob haeresum semina, quae spargebat, repulsum, ad eundem curn quibusdam complicibus suis direxerat) susceptione vel discussione (scripsit). Item de hac eaderm re, et quid post susceptionem ipsius de eodem egerit, qualemve invenerit ipsius vesaniam, consilium ab eo rationabilius, quid sibi adversus eum agendum sit, expetens. Item de doctrina et haeresi ejusdem: et quid in eum fecerit, postquam in Synodo haereticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit: et quid ipse contra doctrinam ejus sentiat damnationemque ipsius, quaeve contra eundem scripserit, huic discutienda direxit, quaerens etiam qualiter de Trinitatis fide ac praedestinatione diuersorum patrum sint intelligendae sententiae. Flodoardi Hist. Rem. Lib. III, c. 21. in: Biblioth. max. XVII, 570. - Vergl. v. Noorden, Hinkmar T. Rheims 73 u. 91.

Drei Antwortschreiben Rabans an Hinkmar, von denen zwei verdächtig sind, folgen unten unter Nr. 14, 16, 16.
[a] Vergl. Hefele l. c. 135, wo angegeben ist, dass an dieser Stelle die Synoden von Mainz und Quiercy vermischt würden.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Körperschaften

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 06 Nr. 006, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/10449 (Zugriff am 19.04.2024)