Suchergebnisse

Ihre Suche hat 495 Treffer ergeben. Sie sehen Treffer 1.

BW, RggEbMz 01 Nr. 125

Datierung: 5. Juni 754 oder 755

Quelle

Ohne Aussteller, Empfänger und Empfangsort

Archiv: Böhmer/Will, Regesten

Weitere Überlieferung:

  • Böhmer/Will, Regesten mit Verweis auf: siehe Angaben im Text.

Geographische Bezüge:

KML Visualisierung

Inhalt

Kopfregest:

Bonifatius stirbt bei Dokkum den Martyrtod.

Vollregest:

Bonifatius stirbt bei Dokkum den Martyrtod. Postquam igitur fidei, ut praediximus, per Fresiam inluxerat splendor et felix sancti huius vitae adpropinquerat finis, iam quidem secus ripam fluminis quod dicitur Bordne, quod est in confinibus eorum, qui rustica dicuntur lingua Ostar et Westeraeche, suorum tantum stipatus clientum numero, erexit tentoria. Sed quia festum confirmationis neophitorum diem [a] et nuper baptizatorum ab episcopo manus inpositionis et confirmationis populo praedixerat iam longe lateque disperso, ad propriam unusquisque reversus est domum, ut secundum diffinitam sancti episcopi sententiam universi praedestinato confirmationis eorum die praesentarentur. Cum autem praedictus dies inluxisset et aurora lucis, orto iam sole, prorumperet, tunc etiam versa vice pro amicis inimici, et novi denique lictores pro noviciis fidei cultoribus advenerant, hostiumque ingens in castra, vibrantibus armis, astata ac scutata inrueret muititudo. Tunc repente ex adverso pueri e castris prosilientes, utrubique se armis inpetunt, et sanctos postmodum martyres contra insensatum furentis populi exercitum defendere gestiunt. Sed vir Dei statim, audito tumultuantis turbe inpetu, accito ad se clericorum clero, sumptis sanctorum reliquiis quas secum indesinenter habere consueverat, e tentorio procedit. Et confestim increpando pueris pugne interdixit certamen, dicens: »Cessate, pueri, a conflictu pugneque deponete bellum. Quoniam scripture testimonio veraciter erudimur, et ne malum pro malo, sed etiam bonum pro malis reddamus. Jam enim diu optatus adest dies, et spontanenm resolutionis nostrae campus inminet. Confortamini igitur in Domino, et permissionis suae gratiam gratanter sufferte; sperate in enm, et liberabit animus vestras«. Sed et adstantes tam presbiteros quam etiam diacones inferiorisque ordinis viros, Dei subditos servitio, patria admonens voce, ait: »Viri fratres, forti estote animo. Et ne terreamini ab his, qui occidunt corpus; quonium animam sine fine manentem necare non possunt. Sed gaudete in Domino et spei vestrae ancoram in Deum figite; quia extimplo perpetuae reddet vobis remunerationis mercedem, et caelestis aule sedem cum supernis angelorum civibus condonat. Nolite vos vana huius mundi delectatione subicere; nolite caducis gentilium adolationibns delectari; sed subitaneum hic constanter subite mortia articulum, ut regnare cum Christo possitis in evum«. Cumque tali doctrinae hortamento discipulos ad coronam martyrii affabiliter incitabat, confestim furens super eos paganorum tumultus cum gladiis cunctaque militiae armatura inruit et felici sanctorum cede corpora cruentavit. Statimque, mortali iustorum multata carne, tripudians gentilium turba victricem suae damnationis praedam arripuit, castraque depopulans, manubias diripiendo inpertivit. Sed et thecas, in quibus multa inerant librorum volumina, et reliquiarum capsas abstulit, magna se didatam auri argentique copia credens, ad naves, quibus cottidianus inerat clericorum ac puerorum victus et aliquantulum adhuc residuum eiusdem stipendii vinum - obserratis, ut erant, vasculorum claustris - asportavit. Ac repente, conperto adamati liquoris haustu, coepit gulosam ventris satiare ingluviem et vino madidum inebriare stomachum, tandemque de acceptis praede spoliis, inito consilio, mirabili omnipotentis Dei dispositione tractare et, qualiter non visum quidem aurum vel argentum inter se invicem dispartiretur, consulere. Cumque prolixius de tanta pecuniarum estimatione sermocinaret, iam iamque iurgiorum disceptatio exorta est et tanta discordiae demum inimicitia inchoata, ut, furore etiam vesaniae insaniens, turba in duas divisa est factiones; et ad extremum arma, quibus sanctos ante ea martyres iugularunt, in se ipsos crudeliter pugnando verterunt. Tunc itaque, maxima insanientis turbe parte prostrata, iam qui supervixerant, ad lucrum, animarum viteque damno adquisitum, iacentibus adversariis qui sibi super desiderato cupiditatis thesauro obsistebant, gaudentes cucurrerunt. Et confractis librorum repositoriis, etiam pro auro volumina et pro argento divinae scientiae cartas reppererunt. Sicque pretioso auri argentique pretio privati, codices, quos, invenerunt, alios per campi planitiem disparserunt, alios siquidem paludum arundineto inferentes, alios etiam in diversis quibusque locis abscondentes proiecerunt. Sed tam omnipotentis Dei gratia quam etiam precibus sancti Bonfatii, summi pontificis atque martyris, inlesi et intemerati, magno postea dilapso temporis spatio, reperti sunt, et ad domum [b], in qua usque hodie animarum prosunt saluti, a singulis quibusque inventoribus remissi. Carnifices autem, super estimatae amissione pecuniae contristati, domum reversi, maiorem domesticarum rerum post trium indutias dierum damnum sed et vitae dispendium, mortis recepta talione, perceperunt. Quia omnipotens mundi conditor ac reformator ulcisci se voluit de inimicis et fusum pro se sanctorum sanguinem consuete misericordiae zelo puniri ac diu protelatam idulorum cultoribus iram, novo recentis malitiae furore permotus, publice ostendere. Willibaldi Vita st. Bonifatii. in: M. G. SS. II, 350 [MGH] und Jaffé, Mon. Mog. 464; Sicut enim per omnia divina mandata assecutus est, ita, quod - quasi de singulari precepto - Dominus ex toto corde se diligendum et proximum sicut se ipsum precepit, et custodivit. Eandemque caritatem sectanto, semet ipsum, ut Christus docuit, pro amicis suis dedit atque, Fresonum lustrata gente, thesaurum sibi commissum non in sudario ligatum veI in terra suffossum abscondit, sed augmentum in eo querentibus porrigit. Appropinquante autem tempore passionis eius et suis secum clericis sive laicis caute contra insidias adversariorum vigilantibus, nocte eadem lux de celo tabernaculum, in quo vir Dei gratas Deo tota nocte persolvebat laudes, emicuit et sic in maiorem partem diei perseveravit. Illucescente igitur die, exhortabatur suos dicens: Viri fratres, fortes estote animo; quatenus, quando diu optata dies veniret, parati essent. Nec mora: irruentibus contrariis et ipsi interdicenti bellum Hyltibrant, qui sue mense minister erat, semicaltiatus se in pessum dedit. Et post eum frater eius Hahmunt dyaconus, statim ut egressus fuerat e tentorio, occubuit. Deinde alii atque alii, sicut hystoria passionis eius narrat. Ad extremum ipse episcopus, martyrio coronatus, proprio sanguine infusus, palmis ad celum erectis, obiit. Passio St. Bonifacii. in: Jaffé, Mon. Mog. 479; Huiusmodi igitur strage finita, qui supererant, iterum de pecuniarum opinione gaudentes concurrebant et, confractis librorum repositoriis, pro auro volumina, pro argento divinae doctrinae kartas reperiebant. Unde solita dementia. arrepti, eosdem libros, quos invenerunt, alios quidem per campi planiciem, alios vero per palustria loca disperserunt, quosdam autem in quibuslibet locis incongruis proicientes absconderunt. Verumtamen omnipotentis Dei gratia, ut claresceret, quanti esset meriti cuius iidem fuerant libri, postea, magno temporis spacio transacto, reperti sunt intemerati et ad aecclesias, in quibus usque hodie haberi possunt, a singulis inventoribus reportati. Inter eosdem vero libros repertus est sancti euangelii liber, quem beatus vir pro sanctitate sua secum iugiter deferre solebat. Hic ergo, quamvis gladio acuto, ut adhuc ab inspicientibus probari valet, per medium incisus fuerit, nullius tamen literae integritatem eadem incisione perdidit. Quem, ut ferunt, sanctus Bonifacius in illa hora, qua ad caput eius abscidendum vibrabatur gladius, habens in manibus vei pro tutela capitis, ut multi solent, seu etiam pro clypeo spirituali, quem in libro tali esse credidit, percussori opposuit. In quo nimirum signo et miranda virtus Dei et veneranda sanctitas beati Bonifacii potest agnosci. Mirabilius namque videtur, quod nulla incisi libri litera delebatur, quam si nullum incisionis stigma per ferientem gladium in libro reperiretur. Postquam igitur carnifices, qui remanserant, nulla estimatae pecuniae indicia invenerant, satis contristati. Ex Othloni Vita St. Bonifatii. in: Jaffé, Mon. Mog. 503. - Peregit igitur sanctus Dei Bonifacius cursum suum stans et orans tyrannoque iugulos ad decollandum praebens quarto post Kalendas Junii mensis die. Unde et illud tetrasticon scriptum habetur et in depositionis ejus solemniis in aecclesia cantatur:

Juniis in Nonis festum venerabile nobis
Advenit, exultant fratres cum civibus in quo,
Tunc quia caelorum meruit Bonifacius alta
Scandere, perpetuam mercatus sanguine vitam.

Mihi autem in eadem regione sciscitanti do eo, si quid scribere possem, relatum est: adhuc superstitem esse quamdam mulierem, sed iam valde decrepitam, quae iureiurando asserebat, se decollationi militis Christi fuisse praesentem. Dicebatque, quod, cum gladio feriendus esset, sacrum euangelii codicem capiti suo imposuerit, in sub eo ictum percussoris reciperet eiusque praesidium haberet in morte, cuius lectionem dilexerat in vita. Peremti sunt autem et discipuli eius cum ea in loco qui Dockinga dicitur; ubi postea in honorem tanti martyris constructa est basilica nobilis, iuxta quam fons aquae dulcis emanat, cum alibi per totam regionem illam salsae et amarae sint aquae, Et ferunt, hunc fontem a Bonifacio inventum et sanctificatum esse, ideoque etc. Presbyteri Traject. Vita S. Bonifatii. in: Jaffé, Mon, Mog. 506. - Zum Jahr 752. Novissime ergo cum multos ex Fresonibus christianae religioni subjugasset, a paganis qui supererant gladio peremptus, cum martirii gloria migravit ad celestia regna etc. Ann. Xant. in: M. G. SS. II, 222.[MGH]

Quellenkommentar:

Zum Jahr 753. Et domnus Bonifacius episcopus in praedicatione Frisia perrexit, vitam temporalem in martyrio finivit. Ann. Alaman. in: M. G. SS. I, 28. [MGH] Domnus Bonefacius episcopus in praedicatione in Frisia perrexit, vitam temporalem finivit. Ann. Guelferbytani l. c. 29. Domnus Bonifacius episcopus in praedicatione in Frigiam perrexit, vitam temporalem in martyrio finivit. Ann. Nazar. 1. c. 29. Bonifatii martyris passio. Ann. antiqui Fuld. l. c. 95. (Sickel, in Forschungen z. d. G. IV, 459 setzt diese stelle nach dem Cod. Vien. zu 754.).

Zum Jahr 754. Bonefacius martyrium suscepit. Ann. Petav. Contin. in: M. G. SS. I, 11. [MGH]; Bonifacius episcopus martyrio coronatus. Ann. Lauresh. l. c. I, 28; Sanctus Bonefacius martyrio coronatur. Ann. Sangall. I. c. 64; Sanctus Bonifacius martyrizatur. 1. c. 67; Bonifazius martyrizatur, Ann. Juvav. min. 1. c. 88; Bonifacius episcopus passus est in Fresia. Ann. Salisburg. 1. c. 89; Bonfazius martyrizatur. Ann. S. Emmerammi Ratisp. maj. 1. c. 92; Et domnus Bonefacius aeus in Frisia, nuntians verbum Dei et praedicando, martyr Christi effectus est. Ann. Lauris. maj. l. c. 138; Bonifatius, aeus Magontiacensis, in Frisia verbum Dei praedicaus a paganis interfectus martirio coronatus est. Einhardi Ann. 1. c. 139; Bonifacius aeus, in Frisia. verbum Dei nuntians, martyrio coronatur. Chron. Moissiacense. 1. c. 293; Et Bonifacius aeus in Frisia verbum Dei nuncians, martyrio coronatur. Ann. Mett. I. c. 332; Bonifacius aeus Mogontiacensis aecclesiae evangelizans genti Fresonum verbum Dei, martyrio coronatur, anno episcopatus sui 36, die quarto mensis Junii. Enhardi Fuld. Ann. I. c. 347; Passio beati Bonifatii martiris. Ann. breves Fuld_ in: MG. SS. II, 237; Sanctus Bonifacius aeus martyrio coronatur. Ann. Wirzib. l. c. 240; Passio beati Bonifatii martiris. Ann. Fuld. antiqui. in: M. G. SS. III, 116. [MGH] (Vgl. Sickel, Ueber die Epoche der Regierung Pippins, in Forschungen z. d. G. IV, 459); Bonifacius episcopus martyrio coronatus. Ann. Mosel. in: M. G. SS. XVI, 495 [MGH]; Sanctus Bonifacius, annuncians verbum dei in Frisea, passus est cum aliis martiribus non. iunii, anno episcopatus sui XXXVI. Ann. Disib. in: Böhmer, Font. III, 174; Bonifacius aeus, qui et Winfridus, Francorum martyrio coronatus est cum quinquaginta tribus. Simeonis Dunelmensis Opp. ed. Hinde in: The Publications for the Surtees Society. 51. u. Mon. hist. Brit. 1, 662; Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur etc. Bedae hist. eccl. in: Mon. hist. Brit. 1, 288. (Vgl. Pauli, Karl d. Grosse in Northumbr. Annalen. in: Forschungen z. d. G. XII, 139). Bonifatius episcopus martyrizatus est. Ann. Maximin. In: Compte-rendu des séances etc. Bruxelles. VIII, 176. - In Hincmars Brief bei Migne, Patrol. lat. CXXVI, 206 heißt es: Bonifacio in Frisia verbum Domini praedicante, anno inc. dom. 754 martyrio coronato. Endlich gehört hierher Rabans Denotatio dedicationis ecclesiae in monast. Fuld.: Et translatum est .... corpus sti martyris Christi Bonifacii post martyrium ejus expletis annis lxv, mensibus IIII, diebus XXVI. Schannat, Diöc. Fuld. 52. Da diese Denotatio zum Jahr 819 gehört, so würde die Angabe über das Martyrium des hl. Bonifazius auf das Jahr 754 hinweisen. ­ Wenn Oelsner, Jahrbücher 492 u. 493 durch noch einige andere Berechnungen für das Jahr 754 Beweise beibringen zu können glaubt, so wollen uns dieselben doch nicht zwingend erscheinen, weshalb wir von denselben hier absehen.

Zum Jahr 755. Bonifatius aeus evangelizans genti Fresonum verbum Dei martyrio coronatur anno 755, qui sedit in episcopatu annos 13. Ann. Lunris. min. in: M. G. SS. I, 116 [MGH]; Sequenti vero anno iterum ad aquosa Fresonum pervenerat arva, coeptum opus praedicationis implere desiderans. Quo [Friseam] cum pervenisset, et die quadam ad suam doctrinam populum convocasset, venerunt unusquisqne de loco suo, non quasi humiliter ad verbum Domini audiendum, sed spiritu maligno inflati, cum infestis armis ad sacra sermonis Domini festa proruunt, et sanctum Christi antistitem ferro trucidarunt, omnemque eius comitatum gladiis necaverunt. Eigilis Vita. S. Sturmi. in: M. G. SS. II, 372 [MGH]; Bonifacius aeus pro Christi nomine martyrio coronatur. Ann. Quedl. in: M. G. SS. III, 36 [MGH]; Sanctus Bonifacius martyrio coronatur anno peregrinationis 40°. Lamberti. Ann. 1. c. Sanctus Bonifacius martirio coronatur. Ann. Blandin. in: M. G. SS. V, 22 [MGH]; Anno ab incarnatione Domini septingentesimo quinquagesimo quinto sanctus Bonifacius obiit. Catalogus episc. Mog. Erfurtensis. in: Jaffé, Mon. Mog. 2; Bonifatius archiepiscopus sedit annos 36, obiit 755. Cat. Mog. 1. c. 3 und Böhmer, Font. III, 139; S. Bonifacius aeus praedicans verbum Dei in Fresia, passus est cum aliis martiribus, Nonis Junii, Florentii Wigornensis Chron. in: Mon. hist. Brit. I, 543.
Am wichtigsten sind die beiden folgenden Stellen: ... Et pristina dediti salute, laudantes glorificant Deum, qui suum dignatus est servum. ... quadragesimo peregrinationis eius anno revoluto glorificare; qui et incarnationis Domini septingentesimus quinquagesimus quintus annus, cum indictione octava conputatur. Sedit autem in episcopatu annos 36, menses 6 et dies 6. Et sic ordine supra scripto die Nonarum Juniarum, martyrii triumpho remuneratus, migravit ad Dominum, cui est honor et gloria in secula seculorum. Willibaldi Vita S. Bonifatii. in: M. G. SS. II, 352 [MGH] und Jaffé, Mon. Mog. 469.
Endlich gehört hierher die chronologische Angabe in dem Glaubensbekenntniss Lulls: Anno duodeno regni domini nostri Carli regis gloriosissimi pontificatus mei anno XXV. Falckenheiner, Hessische Städte u. Stifter. II, 165. Da hier das 12. Jahr der Regierung K. Karls mit dem 25 von Lulls Pontificat im Jahr 780 zusammentreffend hingestellt wird, so ergibt sich hieraus für den Anfang von Lulls Pontificat das Jahr 755. (Siehe bei Lull Nr. 170.)

Ohne Jahr.
Mira fides rerum! Bonefatius almus in illo
Tempore decessit, quem sacer ille videt,
Ferrea Frisonum Christi dum dogmate vellet
Frangere corda, viam ad coelica regna dare.
Morbida heu medicum mox gens extinxit opimum,
Vulnere quippe suo regna paravit ei.
Hic properans coelos, socio comitante gemello,
Virgo Maria tua visere templa volet.

Ermoldi Nigelli liber IIII. in: M. G. SS. II, 515. [MGH]

Pari modo et pari crudelitate Fresones, animo et actu pessimi, sanctum Bonefacium qui et Wicfridus dictus est, ex Hybernia. venientem a sancto Willebrordo post se aeum ordinatum, cum suo coepiscopo Eobantio ac cleri grandi multitudine interfecerunt. Vita Chrodegangi episc. Men. in: M. G. SS. X, 559.[MGH]

Bezüglich des Ortes, wo Bonifatius den Martyrtod erlitt, führen wir noch an: Quam ille (Willehadus) peregrinationem libentissimo suscipiens animo, quantotius mare quod erat adjacens transmeavit, venitque in Fresiam ad locum qui dicitur Dockynchirica, quod est in pago Hostraga, ubi et domnus Bonifacius episcopus jam olim martirio coronatus fuerat. Vita S. Willehadi. in: M. G. SS. II, 380. Albricus autem cum in Colonia civitate gradum accepisset episcopalem, fecit et Liutgerum secum presbyteri percipere gradum, et constituit eum Doctorem ecclesiae, in page cui nomen Ostrache, in loco ubi sanctus Bonifatius martirio est coronatus. Vita S. Liudgeri. in: M. G. SS. II, 408.[MGH]

Den Todestag enthalten noch folgende Kalendarien: non. Jun. Bonifacii et sociorum eius. Kalendarium necrol. Werdinense. in: Böhmer, Font.III, 389; Non. Jun. Natalis sancti Bonefacii episcopi martyris. Passauer kal. in: Dümmler, Piligrim von Passau 101; Juni 5. Bonifacii mar. Angelsächs. Kalend. bei Piper, Die Kalendarien und Martyrologien der Angelsachsen. 77.

In Rücksicht auf das Jahr des Martyriums des hl. Bonifatius hatte man sich namentlich im Gegensatz zu Eckhardt (Francis. orientalis I), in der neueren Zeit fast allgemein auf das Jahr 755 geeinigt. - Vgl. Rettberg, I, 386-399; Seiters 545; Reinerding, 194 u. 321 ff.; Alberdingk Thijm, Karl 114: Dünzelmann, Untersuchung 44. Jüngst nun hat Oelsner, Jahrbücher 40, 165 ff. und Exkurs VI. nach dem Vorgang v. Sickel, fur welchen die Annales ant. Fuld. entscheiden (Vgl.: »Ueber die Epoche der Regierung Pippins«. in: Forschungen z. d. G. IV, 459. und »"Beiträge zur Diplomatik.« in: Sitzungsberichte der kais. Akad. d. Wissenschaften. Bd. XLVIIi, Heft II , 606. Jahrg. 1864.) wieder den Beweis zu erbringen gesucht, dass 754 das Todesjahr des hl. Bonifatius sei. Indessen wollen wir uns bescheiden, eine ganz bestimmte Ansicht zu Gunsten des einen oder des andem der beiden in Frage stehenden Jahre auszusprechen und verweisen auf unsere Rezension von Oelsners K. Pippin (Oelsner, Jahrbücher) in der Tüb. Theol. Quartalschrift, Jahrg. 1873.

Fußnotenapparat:

[a] Hierüber vgl. Oelsners treffende Bemerkung in K. Pippin 169.
[b] Wohl das Kloster Fulda, wo drei Bücher des hl. Bonifatius seit man weiß nicht wie langer Zeit aufbewahrt werden. Vgl. Ranke, Codex Fuldensis, Prolegomena XVII. und XVIII.

Quellenansicht

Keine

Metadaten

Personenindex

Ortsindex

Körperschaften

Zitierhinweis:

BW, RggEbMz 01 Nr. 125, in: Die Regesten der Mainzer Erzbischöfe, URI: http://www.ingrossaturbuecher.de/id/source/4894 (Zugriff am 15.12.2019)